Articulus 3
Articulus 3
An Deus seram. poenitentiam exaudiat ?
ContTRA : Michee, III, 4: "Clamabunt ad Dominum, et non exaudiet eos": Glossa intelligit de sera poenitentia : sed nulla est ita sera sicut illa quae est in fine vite: ergo talem non exaudiet Deus.
Responsio. Dicendum, quod poenitentia sera duplex est secundum duo moventia ad poenitentiam, quae sunt timor servilis, et amor. Poenitentiam igitur ex timore non audit Deus : et de illa loquitur Glossa : sed de illa quae est ex amore loquitur hic : et hanc Deus audit : sed quia infirmitas potius est indicium timoris, ideo raro fit ut ex amore aliquis tunc poeniteat.
On this page