Text List

Articulus 4

Articulus 4

An sero poenitens habeat libertatem arbitrii ?

ARTICULUS IV. An sero poenitens habeat libertatem arbitrii ?

Deinde queritur de hoc quod dicit, ibi, A, paulo ante medium: "Arbitria libertatem querit Deus, ut delerit possint, etc."

Ex hoc enim videtur, quod sero peenitentes non habent libertatem arbitrii, quod non est verum : quia quamdiu homo vivit, tamdiu habet libertatem arbitrii et potestatem bene faciendi.

Responsio. Dicendum, quod liberum arbitrium in infirmitate frequenter tollitur quoad usum : semper autem impeditur. Tollitur autem usus liberi arbitrii, quando mens sursum rapitur et impedit discretionem : impeditur autem, quando violentia morbi avertitur et trahitur : et hoc semper fit in infirmis : hec enim est natura potentiarum anime, quod quando una est in actu vehementi, altera abstrahitur ab actione. Cum igitur in infirmis sit vehemens dolor in sensu, impeditur liberum arbitrium a judicio discretionis peccatorum. Et hoc modo intelligit : unde dicit, quod querendum est tempus quando habet liberum arbitrium, supple, expeditum et non impeditum a violentia morbi dolore sensibili.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 4