Articulus 9
Articulus 9
An horrendum fit incidere in manus Dei ?
Contra : Deus in infinitum est magis est misericors, quam aliquis homo: ergo minus horrendum est incidere in manus Dei, quam in manus hominum: quia multae sunt miserationes ejus: ergo videtur, quod falsum dicat in Littera.
Soxutio. Dicendum quod, in opere misericordie superexaltantis judicium, levius est incidere in manus Dei, quam in manus hominis, hoc est, dum tempus est miserendi et pcenitentie: dum au~ tem justitias judicabit in futuro, horrendum est incidere in manus Dei magis quam in manus hominis: quia tunc sicut dicitur, Proverb. vi, 34 et 33 : Zelus et furor viri non parcet in die vindicte : nec acquiescet cujusquam precibus, nec suscipiet pro redemptione dona plurima. Et per hoc patet solutio.
On this page