Text List

Articulus 8

Articulus 8

An poena purgatorii excellat omnem poenam quam quis passus est, aut pati potest in hac vita ?

ARTICULUS VIII. An poena purgatorii excellat omnem poenam quam quis passus est, aut pati potest in hac vita ?

Deinde queritur de hoc quod dicit, ibi, A, ante finem : "Fxcellit enim omnem poenam, quam umquam passus sit aliquis in hac vita, etc.".

Videtur enim, quod falsum sit quod dicit : quia 1. Quanto aliquid magis conjunctum est agenti, tanto magis sentit poenam in passione si sensum habeat : sed magis est passibile compositum’ ex contrariis animatum quam simplex, et incompositum spirituale, ex contrariis non compositum : ergo magis poenam sentit conjunctum agenti in ipsum : sed corpus in via est ita compositum : ergo magis punitur hic aliquis in ista vita, quam puniatur in’ anima post mortem : et ita videtur falsum: dicere.

2. Adhuc, Major est passio transmutans et abjiciens a substantia,quam trans- mutans et non abjiciens : passio hujus - vite est transmutans et abjiciens a sub- © stantia, alterius autem vite est transmu-': tans et non abjiciens ergo major est - pena ista, quam illa. 4

3. Adhuc, Quorumcumgue activorum | et passivorum major est contrarietas, ho- © rum passio est cum majori sensu poene : © sed major est contrarietas ignis ad cor-— pus in via, quam ad animam in purga- - torio : ergo, etc. : et sic iterum falsum - est quod dicit.

4. Adhuc, Quodcumque patiens quod | magis secundum unam rationem susceptibile est forme agentis, magis sentit actionem ejus si sensum habet : sed patiens . corporeum magis susceptibile est speciei — ignis secundum rationem ignis, quam incorporeum : ergo magis sentit passionem | ejus, quam incorporeum. Prima probatur ex hoc quod actio et passio tota sunt © ad hoc ut patiens suscipiat speciem agentis quantum potest. Szcunpa probatur ex.. hoc, quod caliditas ignis disponit corpus ut dicatur et sit calidum : animam autem calidam dicere, ridiculum videtur.

5. Adhuc autem theologice contra Litteram sic objicitur : Deus nullum punit | ultra condignum : ergo nec venialiter— peccantem : sed veniali peccato minima peena debetur in vita ista,-et minor multis poenis temporalibus : ergo minori pena etiam punitur ibi : ergo non majori - quam sit aliqua poena presens : sed debetur ei purgatoria : ergo purgatoria non est major omni poena presenti : et sic falsum est quod dicit. ;

6. Adhuc, Mortale peccatum et veniale improportionabilia sunt : sed mortale sufficienter punitur temporali poena : ergo veniali debetur in infinitum minor : ergo non punitur poena quae sit major omni temporali poena : sed punitur purgatoria : ergo purgatoria non est major .s omni poena temporali.

7. Adhuc, Beatus Gregorius dicit, quod. quedam anime non sunt punite nisi in umbra quadam ad tempus permanentes : hoc autem non est gravius omni poena temporali : ergo videtur, quod non sit generale quod dicit.

Responsio. Dicendum videtur, sicut dicit Létéera simpliciter, quod poena purgatorii etiam minima, major est in tristitia quam aliqua poena corporalis hujus mundi esse possit. Hoc autem qualiter sit, sic potest videri, Exuta enim anima a corpore, desiderat summum bonum, sicut objectum beatitudinis per modum illum quo desiderat res perfecta suum locum, extra suum locum existens : et hoc videtur ex verbis Gregorii in quarto Dialogorum, ubi dicit, quod "anime propriis. viribus post mortem elevantur, vel meritis deprimuntur." Unde si tristitia causatur ex absentia delectabilis, ut dicit Philosophus, ex absentia summe desiderati causabitur maxima tristitia. Et cum sanitas vel vita vel jucunditas sensus in hac vita nullam habeant comparationem ad summum bonum quod felicitat beatos, nullam comparationem habebunt auferentia delectantia in hac vita ad auferentia vel differentia delectabile quod est in altera vita. Et ideo tristitia alterius vite incomparabiliter major est, quam sit aliqua tristitia in presenti. ,

Si autem objicias, quod damnati non desiderant summum bonum, dicendum quod hoc falsum est : imo etiam demones desiderant summum bonum et optimum, ut dicit Dionysius. Sed qualiter desiderent, alterius est negotii.

Sed haec dicta sufficiunt ad ostendendum, quod tristitia sit incomparabilis tristitiae. Et quod consequentia valeat, expresse colligitur ex libro X Ethicorum,ubi simili consequentia probat Philosophus delectationes intellectuales esse in infinitum magis delectabiles, quam corporales quae sunt in sensu.

Hoc autem habito respondeatur ad primum, dicendo quod prima propositio simpliciter et universaliter est vera. Secunda autem habet instantiam quia magis passibile dupliciter dicitur, scilicet extra, et sic illa propositio est vera. Di- citur etiam magis passibile ex ordine divine justitiae corripientis errata per pcnas: et sic magis passibile est, quod se peccatis magis passibile fecit : et sic habet instantiam in animabus et Angelis per peccatum obstinatis.

Ad aliud dicendum, quod major passio dicitur dupliciter, scilicet magis affligens, et magis de specie agentis recipiens. Pri- - mo modo non est vera propositio prima, si etiam in vita ponatur aliquis sic pati, quod maneat in complexione et compositione membrorum, quod jaceat in igne, ille plus affligitur, quam alius cui abjicitur de substantia : quia in primo sensus manet vivus et integer, et excellenter sentit immutans ipsum. In secundo autem post modicum mortificatur sensus, et tunc minus dolet, et post parvum tempus moritur et nihil dolet. Unde illo modo falsa est propositio : sed secundo modo vera est : quia quanto plus recipit de specie et proprietatibus agentis, tanto magis abjicitur de specie et proprietatibus suis propriis.

Ad aliud dicendum, quod anime et ignis est contrarietas hoc modo quo contrarietates sunt in moralibus : sicut iniquitati vel latrocinio contrariatur rectitudo suspendii vel decollationis : poena enim corrigens habet effectum contrarium culpe deordinanti naturam : unde anima rationalis quae pretergressa est ordinem sue dignitatis, ab omnipotente judice subditur nature inferiori se, scilicet igni non habenti vim ignis tantum, sed etiam vim sui motoris qui est justitia vindicans quod per peccata admissum est : et haec contrarietas fortior est quam contrarietas naturalis et ideo magis presumitur, et major est actio in animam secundum quantitatem afflictionis, quam sit aliquod corpus animatum ante mortem.

Ad aliud dicendum, quod species ignis agentis est duplex, sicut etiam species caloris naturalis. Secundum enim quod est calor ignis, igneitas est species ejus. Secundum autem quod motus est derivatus ab anima, caro est species ejus, et nervi, et forma, et hujusmodi. Ita dico de igne inferni, quod secundum suam naturam habet speciem quam non imprimit anime : et ideo anima non dicitur calida. Sed secundum quod est instrumentum justitiae vindicantis, habet aliam speciem, quam puto esse afflictionem ex calore jus qui deliquit : et hanc imprimit anime delinquenti : et ideo non puto animam esse calidam, sed inestimabiliter affligi ex calido : et hujus speciei anima exuta magis susceptibilis est, quam aliquod animatum in vita ista.

Nota autem,quod quidam hic alias rationesistius assignant quod dicit Augustinus, sicut verbi gratia, quod anima plus patiatur post mortem quam ante: quia illa passio est anime,et ita tota venit super eam. Item, plus est pati per se; quam compati. In corpore autem compatitur - tantum, sed post mortem patilur. Item, quia hic aliquo modo voluntarie : ibi autem omnino involuntarie. Et hujusmodi tangunt rationes quae magis ridiculose et vulgares sunt, quam vere : quia ista que inducunt, non sunt rationes vere, et majoris passionis in spirituali substantia, sed potius minoris, vel etiam nullius : et ideo ad supra dicta recurrendum est.

Ab 1p autem quod objicitur ex ordine justitiae, dicendum quod veniale est duplex, scilicet veniale ex genere, et ve- niale ex eventu. Secundum Gregorium in quarto Dialogorum, ubi loquitur de purgatorio, exemplificat de otioso: non tamen Deus punit ultra condignum : quia veniale ex eventu mutatum est per misericordiam in tale, quod poena sit dele~. bile : et haec semper est misericordia et: citra condignum puniens, ubicumque puniatur. Sed quod ibi fortius et hic minus, puto esse ex mutatione status : et hoc per accidens. Est autem acrior poena ibi illis rationibus quae innuuntur in solvendo et in principio solutionis. In qualibet enim solutione una ratio acrioris pene innuitur. Veniale autem ex genere est dispositio ad mortale et ad aversionem : et ideo etiam sibi debetur poena minor hic, et major ibi ratione dicta.

Ad aliud dicimus, quod mortale manens mortale non expiatur poena aliqua : et ideo si intelligitur objectio de illo, tunc prima propositio est falsa : sed mortale per eventum factum veniale expiatur poena aliqua : sed tune fit proportionabile veniali ex genere, et tunc non sequitur conclusio.

Ad id quod objicitur de dictis beati Gregorii, dicendum quod illa poena in | quantum est dilativa glorie summe desideratw, ipsa fert majorem tristitiam quam illud quod aufert sanitatem et vitam in corpore isto : et ratio hujus in principio solutionis patuit.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 8