Text List

Articulus 12

Articulus 12

An qui injunctam poenitentiam non perfecerit, tenebitur illam in purgatorio perficere ?

ARTICULUS XII. An qui injunctam poenitentiam non perfecerit, tenebitur illam in purgatorio perficere ?

Deinde queritur de hoc quod dicit, ibi, C, "Si vero de illo queritur, qui satisfactionem injunctam impleverit, etc."

Videtur enim, quod 1. Injuste agitur cum illo si Deus eum punit : fecit enim ille quod Dominus imperavit, Matth.xxm1, 2: Omnia quecumque dizerint vobis, servate et facite : sed iste fecit quidquid ei sedens super cathedram Moysi precepit : ergo videtur, quod in toto sit absolutus.

2. Adhue, Iste non tenetur scire taxationes poenitentiarum : ergo videtur, quod si etiam minor injungitur, et ipse complet eam, quod ignorantia absolvit a residuo : ergo ipse amplius non debet puniri in purgatorio.

Adhuc, Sicut superius patuit, poenitentia injungitur non tantum pro quantitate reatus, sed etiam ut sit medicina : unde cum coitus sit majus peccatum in sene, quam in juvene : tamen quandoque major poenitentia injungitur juveni, quam seni: quia majori indiget medicina morbus ille in juvene, quam in sene. Ponamus ergo, quod talis tantum expleat, quantum competit pro reatu quem fecit, nec tamen in totum expleat quod injunxit sacerdos. Et queratur, utrum ille complebit in purgatorio ?

Videtur, quod sic : quia non implevit totam poenitentiam sibi injunctam hic : ergo in purgatorio implebit residuum secundum ea quae dicuntur hic in Littera.

Contra : Secundum quantitatem deli- cti sit et plagarum modus: : sed recepit jam poenam secundum quantitatem delicti igitur injuste secum agitur, si amplius punitur.

Responsio. Ad primum quesitum dicendum, quod sicut ipse dicit in Littera, in purgatorio implebit.

Ad primum contra objectum, dicendum quod sic intelligitur : omnia quecumque dixerint vobis secundum discretionem divini juris et peccantis : hic autem non servatur discretio juris divini.

Ad aliud dicendum, quod ignorantia juris est, licet sit obscurum jus : quia tenetur scire, quod satisfactio debet esse proportionata culpae : et haec talis ignorantia, ut dicit Augustinus, nullum excusat.ut non ardeat: sed ut minus ardeat excusare potest.

Ad id quod ulterius queritur, dicendum quod statim talis evolat : quia amplius non indiget medicina. ©

Ad ogsectum contra, dicendum quod intelligitur de injunctis ad reatum delendum tantum.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 12