Text List

Articulus 13

Articulus 13

An latro statim ut conversus fuit, paradisum ingredi meruit ?

ARTICULUS XIII. An latro statim ut conversus fuit, paradisum ingredi meruit ?

Deinde queritur de hoc quod dicit, ibi, C, post initium : "Statim ut conversus fuit, scilicet latro, paradisum ingredi merutt."

Contra : Ante ascensionem nullus intravit cclum nisi latro : quia dicitur, Mich. u, 13: Ascendet pandens iter ante eos. Ergo videtur, quod falsum dicit in Littera.

Si forte dicas, quod propositio quae jacet in Litlera, duplex est, ex eo quod ly statim potest determinare illud verbum meruit, et sic est vera : vel verbum ingredt, et sic est falsa. Contra: Luc. xxul, 43: Amen dico tibi, hodie mecum eris in paradiso. Ergo videtur, quod determinat ingredi : et in hoc sensu falsa fuit : ergo falsa est simpliciter.

Responsio. Dicendum, quod tres generales sententiae sunt de paradiso, ut dicit Augustinus in principio libri XII super Genesim ad litteram, scilicet quod sit corporalis, quod sit spiritualis, et quod sit utrique locus. Dicendum ergo, quod spiritualis paradisus est in quo Sancti cum Deo conversantur : et ille. habet tria, scilicet requiem, et delicias in objecto fruentium, et loci congruentiam quod — est celum empyreum. Et quantum ad duo prima latro statim cum Christo ingressus est paradisum post mortem, scilicet quoad requiem, et delicias fruitionis. Quantum autem ad terlium, verum est quod nullus ingressus est nisi post Ascensionem.

Et per hoc patet solutio ad totum.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 13