Articulus 22
Articulus 22
An sacerdos, simplex conferre possit indulgentias ? et, An unus laicus possit aliert dare suas indulgentias ?
ARTICULUS XXII. An sacerdos, simplex conferre possit indulgentias ? et, An unus laicus possit aliert dare suas indulgentias ?
Videtur autem, quod sic: quia ipse habet in potestate clavium suarum divitias sue plebis : ergo ex illis potest communicare magis indigentibus : et hoc ratificat indulgentias: ergo talis potest conferre indulgentias.
In conrrarium hujus objicitur : quia plebani non habent potestatem in jurisdictione : undeetiam excommunicare non possunt, nisi in communi: datio autem indulgentiae sequitur clavem cum jurisdictione conjunctam: ergo videtur, quod plebani non possunt dare indulgentias,
Uxrerivs hic queritur de abusu qui modo fit, quod etiam laici accipiunt indulgentias, et sibi datas dant alii vel in toto, vel in parte. Verbi gratia, accipio decem dies indulgentiae, et totidem quilibet de populo: postea de illis decem do tres meo charo, et aliquis alius tres : et sic in populo uno multe per tres et tres congregantur, et uni vivo dantur.: vel mortuo.
Videtur autem, quod possint haec fieri: quia magis commutabilia sunt bona spiritualia, quam corporalia : sed in corporalibusita est, quod mihi datum possum dare alteri sive in toto sive in parte prout voluero : ergo et in spiritualibus possum hoc facere, ut videtur.
In contrarium hujus est, quod datio indulgentiarum requirit jurisdictionem in dante : sed laicus ille nullam habet jurisdictionem : ergo videtur, quod sibi datam non potest dare.
Si forte dicas, quod instantiam habet, ideo quia video, quod simplices predicatores nullam habentes jurisdictionem de permissione Episcopi dant indulgentias, et sic etiam laicus potest: non est instantia, quia. in talibus casibus predicans pronuntiator est indulgentiz potius quam dator : et ideo collatio fit per Episcopum, et non per predicantem.
Ad id quod in contrarium inducitur, dicendum quod licet habeat aliquos in plebe sua thesauros, tamen non _ habet abundantes : indulgentia autem requirit abundantiam multarum Ecclesiarum et plebium.
Ad id quod ulterius queritur, dicendum quod nihil valet talis indulgentia, nisi ad populi delusionem, ratione inducta.
Ad id quod contra objicitur, dicendum quod secus est de indulgentia. et aliis bonis spiritualibus, sicut supra ostensum est : quia dicit Augustinus, quod nihil habet indulgentiam nisi peccatum: et hoe privatum est, non commune, ut bonum, virlus, et gratia : et ideo recipiens indulgentiam, in privatis suis poenis pro peccato debilis recipit eam : et ideo quia privata est, ad alterum derivari non potest. Potest tamen alii communicare me- ritum laboris, quantum facit pro indulgentia : sed tune non taxatur ad tertiam, vel quartam, vel hujusmodi : sed quantum valere concesserit Deus, hoc modo quo quodlibet opus meritorium factum pro proximo, valet ei ad gratiam promerendam vel retinendam si habet eam.
On this page