Text List

Articulus 21

Articulus 21

An Episcopus possit facere et dare indulgentias ?

ARTICULUS XXI. An Episcopus possit facere et dare indulgentias ?

Sexto queritur, Utrum Episcopus potest dare indulgentias ?

Videtur autem, quod non: quia ipse non habet potestalem in thesauris Ecclesiae, sed solus Papa, qui super-totum est constitutus : et indulgentiae vim trahunt a thesauris Ecclesie, sicut jam ostensum est: ergo Episcopus dispensare non potest.

In contrarium hujus est, quod qui habet jurisdictionem et claves, habet potestatem dandi indulgentias, quia claves cum jurisdictione comitatur potestas dandi indulgentias : ergo videtur, quod habeat potestatem.

Utreriws queritur de hoc quod agitur temporibus nostris, quod Episcopus alterius diceecesis dat indulgentiam non in sua dicecesi propter approbationem dicecesani : et sic per quadraginta et quadraginta dies multe indulgentiae congregantur. Et videtur, quod hoc possit fieri: quia Episcopus potest concedere potestatem non Episcopo dandi indulgentias : ergo et Episcopo potest hoc concedere : ergo talis indulgentia valet.

In contrrarium hujus est, quod Constitutio determinat, quod etiam multi Episcopl simul dare non possunt in uno loco et una vice, nisi quadraginta dies : ergo quod superadditur, valere non videtur.

Resronsio. Ad hoc dicendum, quod Episcopus in sua dicecesi potest dare indulgentiam, et quantum vult, nisi a constitutione Domini Pape distincte sit limitata : sicut modo est ad quadraginta dies.

Ab primum ergo dicendum, quod. ipse habet in potestate thesauros sue dicecesis et passionis Christi, licet non adeo plene sicut ille qui habet universalitatem potestatis : et ideo non adeo magnam et plenam potest conferre indulgentiam. Unde prima non est vera.

Ad id quod ulterius queritur, dicendum quod, ut mihi videtur, limitatio rationabilis est propter nimium abusum indulgentiaruam quae modo fiunt: unde bene videtur, quod simul non conferant ultra quadraginta dies: si tamen non esset potestas limitata, absque dubio de concessione dicecesani possunt conferre plus et minus, secundum quod permitteret dicecesanus.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 21