Articulus 1
Articulus 1
An aliqua venialia dimitiantur post hane vitam ?.
Incidit autem questio circa principium lectionis, Utrum aliqua venialium post hance vitam dimittantur, sicut videtur in Littera probari?
Videtur autem, quod sic : 1. Gregorius in libro IV Dialogorum : "Quedam culpe in hoc seculo rela~ xantur : quaedam vero parve et in hoc et in futuro."
Eadem verba dicit Beda super Mattheum, xu, 32, in Glossa :. Non remittetur ei, neque in hoc seculo, neque in futuro.
2. Item, 1 ad Corinth. m1, 12: "Si ques superedificat super fundamentum hoc... ligna, fenum, stipulam". Per totam autem Glossam exponitur de veniali. Esto quod aliquis existens in gratia, habens tamen culpas veniales, sit in ultimo in- stanti vite sue, et moriatur cum voluntate venialium non dolens de ipsis : constat, quod ille salvabitur, quia est in gratia, et venialia non auferunt gratiam : constat iterum, quod peccatum manens in voluntate non remittitur : ergo videtur, quod necesse sit, quod post mortem dimittantur.
Si forte dicas, quod convertitur in mortale propter voluntatem iterandi hoc ridiculum est, quod propter hoc otiosum convertatur in mortale, quia voluntatem habet iterandi.
Si forte dicas, quod voluntas confirmatur in statu in quo moritur : hoc quidem quod dicis non est probatum. Sed sit quod dicis, secundum hoc istius voluntas simpliciter erit conjuncta Deo et secundum habitum, habens tamen dispositionem ad aversionem secundum actum : et talis status nullus est confirmati: unde patet, quod figmentum est quod dicis : ergo videtur, quod culpa aliqua post mortem dimittatur.
Sed IN conTRARIUM hujus objiciunt quidam sic : 1. Post mortem non est tempus merendi: sed deletio culpae fit per meritum : ergo post mortem non est tempus deletionis alicujus culpe : ergo nec venia~
2. Adhuc, Veniale oritur ex fomite : fomes autem est conjuncti, et non anime secundum se : ergo et veniale : ergo soluto fomite, solvitur et veniale : sed solvitur fomes in morte : ergo et veniale.
3. Adhuc, Poena non liberat nisi a pena : sed post mortem non erit expians nisi poena : ergo non solvit nisi a poena: ergo non culpam aliquam.
4. Adhuc, Supra habitum est, quod non deletur veniale, nisi premissa contritione aliqua : sed post mortem non erit contritio aliqua : ergo post mortem non deletur veniale quoad culpam.
5. Adhuc, Quidquid potest delere pena aliqua, magis potest delere poena maxima : sed maxima poena est mors : ergo quidquid delet pcoena aliqua, illud delebit mors: sed veniale delere potest penam, ut dicis : quia post mortem relaxatur poena purgatorii, ut dicis : ergo delet et ante mortem : et ita non veniet ad purgatorium : ergo nulla culpa dimittitur post hanc vitam, ut videtur.
Solutio. Cum Gregorius in libro IV Dialogorum non solum dicat, sed etiam probet poenam et culpam post hanc vitam deleri, reputo presumptionem dicere nullam culpam venialem post hanc vitam posse deleri: sed dicendum et asserendum cum Sanctis videtur, multa venialia deleri posse post mortem.
Ad pPRImMuM contra hoc, videtur esse dicendum, quod post mortem non est tempus meritum augendi, sed utendi merito ad efficaciam ad quam est contingens. Dicit autem Augustinus, quod quidam dum viverent, meruerunt ut suffragia eis possint prodesse. Ita dico, quod illi dum viverent, hoc meruerunt, quod gratia eis et poena ad deletionem venialium prodesse possint : et ideo usum sui meriti post mortem recipiunt preter meritorum .augmentum : et augmentum meritorum respicit majorem coronam, et habebunt majorem.
Ad aliud dicendum, quod hoc nihil valet, Si aliquid oriatur ex aliquo, quod tantum ex illo destruatur cum destructione illius : quia omne peccatum oritur ex fomite, et tamen manet in anima destructo fomite : et universale oritur ex sensu, et tamen manet in anima destructo sensu. Unde illa consequentia in nullo valet, ubi aliquid causatur in subjecto manente : et gratia subjecti etiam potest manere etiam causa sua destructa.
Ad aliud dicendum, quod poena per se non liberat nisi a poena : sed poena in subjecto quod est informatum gratia, potest liberare etiam a culpa : et tales sunt illi qui sunt in purgatorio.
On this page