Articulus 2
Articulus 2
An sint aliqui qui aedificent ignum, fenum, et stipulam? et, Quid illa significent ?
Deinde queritur de hoc quod dicit, ibi, A, ante medium: "De illis etiam qui edificant lignum, fenum, etc."
Videtur autem, quod sint differentia mortalium peccatorum : quia 1. In originali super Isa. v, 8, super illud : "Vae qui conjungitis domum ad domum", etc., dicit Hieronymus: "Heretici dogmata dogmatibus conjungunt: et qui supra fundamentum debuerunt edificare aurum, et argentum, et lapides pretiosos, econtra edificant lignum, feenum, stipulam." Constaf autem, quod heretici non eedificant nisi peccata mortalia, in quantum heretici et heresim servant : ergo videtur, quod haec tria dicunt mortalium peccatorum differentias.
2. Adhuc, Josue, tv, 1 et seq., quedam Glossa Adamantini taliter exponit. Sed contra hoc videtur esse, quod
2. Adhuc, Lignum, foenum, stipula, consumptibilia sunt in igne : sed mortalia non consumuntur in igne : ergo non bene exponuntur per lignum, fcenum, et stipulam.
Ad ssecundum proceditur sic : 1. Multae et quasi infinite sunt differentiae venialium : ergo videtur, quod non possint congrue per tres differentias assignari.
2. Adhuc, Augustinus in Littera non videtur distinguere veniale quod per ista tria signatur, nisi in dilectione temporalium : sed multis aliis modis fiunt venialia: ergo videtur, quod insufficienters his tribus significetur.
Responsio. Dicendum, quod per hee tria congruentissime significantur venialium peccatorum differentia. Unde quod dicit Hieronymus et Glossa super Josue, est adaptatio quaedam praeter intentionem litteralem.
Ad mw quod ulterius queritur, dicendum quod veniale non secundum diversitates suarum specierum signatur his tribus, sed potius secundum suam quantitatem quae comitatur omnem speciem venialis, secundum diversitatem actus, et radicis, et adherentia, a quibus procedit. Dicit enim Philosophus, quod omnium extremorum determinatorum secundum quantitatem, determinatum est medium : unde cum sit veniale maxime adherentiae quae potest esse circa Deum, et minimiae quae vix sensibilis est, est veniale adherentiae mediae : et ideo tripliciter tantum quantitas venialis significatur : et hoc metaphorice : sicut significatur causae diversitas in diversitate effectus, diuturnitas enim manendi in igne ostendit quantitatem adherentiae venialis : constat autem, quod inter cremabilia consumptibilia diutius in igne manet lignum in genere, et minime sti- pula, quia illa est sicca et debilis atque cremabilis valde, et medio modo fenum. Et ideo per ista tria venialium diversitas significatur.
On this page