Text List

Articulus 12

Articulus 12

An pie mentes debeant ibi cognoscere culpam ubi culpa non est?

ARTICULUS XII. An pie mentes debeant ibi cognoscere culpam ubi culpa non est?

Deinde queritur de hoc quod dicit, ibi, F, "Sicut autem poenitens celare non debet, etc."

Huic enim videtur contrarium quod

1. Dicit Gregorius, quod "bonarum mentium est ibi culpam agnoscere, ubi culpa non est:" ergo et agnitum confiteri.

2. Adhuc, Augustinus in libro Confessionum: "Si queritur a me, uirum sim justus? Dico quod non." Et tamen constal, quod Augustinus justus erat.

Avuuc ulterius queritur hic, Qualiter sit confitendum dubium, utrum sicut mortale, vel veniale? Videtur enim, quod si ut veniale confitetur, quod

1. In periculo est : quia non facit penitentiam condignam. Si autem ut mortale : tunc dubium pronuntiat ut certum, et sic mentitur ergo peccat, vel falsa sunt quae dicit in Littera.

2. Adhuc, Parum ante dixit, quod si aliqua sepius iterantur, illa sunt exprimenda : aut ergo ut. mortalia facta sunt ex iteratione : aut quia venialia iterata. Si primo modo : tunc veniale fit mortale : et hoc supra improbatum est. Si secundo modo : tune illa generalis confessio quae fitin Prima et Completorio, facienda est de veniali, quod est contra ca que dicuntur in Littera.

Apuvuc queritur, Si confitetur talia iterata quae venialia sunt ex = genere, utrum taxanda est ei poenitentia ?

Videtur, quod sic : quia confessio fit propter poenitentiae taxationem.

Contra : Taxata sufficit pro mortali : ergo nulla debetur veniali, quia improportionabilia sunt.

Responsio. Dicendum, quod omnia hec discussa sunt in prehabitis : dici tamen potest ad primum, quod est agnitio intellectus judicantis, quid sit in anima, et quid non: et est agnitio timentis affectus utrum recte agatur, an non : sicut dicitur, Job, 1x, 28: Verebar omnia opera mea, sciens quod non parceres delinguenti : et talis est agnitio bone mentis, de qua loquitur Gregorius, et non exigit confessionem.

Ad aliud dicendum, quod omnis homo injustus est comparatus Deo: etita loquitur Augustinus. Sic etiam dicit Job, xxv, 4 : Numgquid justificari potest homo comparatus Deo? Et sic dicitur, Isa. txiv, 6 : Quasi pannus menstruate universe justitiae nostre. Hec autem in justitia, quia in opere non est absolute, sed in comparatione ad justitiam primam, quam non perfecte imitari potest mortalis infirmitas, ideo confiteri eum non oportet.

Av atiup dicendum, quod dubia in certiorem partem sunt interpretanda : accipiatur enim poenitentia ut pro mortali: et tamen mortale non pronuntietur in confessione, sed se dubitare confiteatur utrum fuerit mortale vel veniale.

Ad aliud dicendum, quod ex iteratione non fiunt mortalia per se, sed per accidens, scilicet si crescant contemptus et libido : et de hoc supra satis dictum est.

Ad aliud dicendum, quod confitenti venialia non est injungenda poenitentia, sed ad memoriam revocanda satisfactio quotidiana pro venialibus ab Ecclesia instituta, scilicet tonsio pectoris, Pater noster, Ave Maria, et hujusmodi : et si suscipiatur. poenitentia, non erit injuncta in precepto, sed in consilio. Tamen hoc argumentum non valet, pro mortali sufficit aliqua : ergo veniali nulla debetur : quia non sufficit aliqua pro mortali, nisi facto veniali : et hoc supra sepius expeditum est.

Hoc autem quod dicit in sequenti capitulo G, "Caveat autem sacerdos, etc.," in decreto de. poenitentia, distinct. IV continetur, et totum planum est ex disputatis supra *.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 12