Text List

Articulus 11

Articulus 11

An oportet in confessione omnia criminalia sigillatim exprimi ?

ARTICULUS XI. An oportet in confessione omnia criminalia sigillatim exprimi ?

Deinde queritur de hoc quod dicit, ibi, E, "Post haec considerandum est, Quid prosit confessio, etc."

Videtur enim falsum esse: quia in contritione non tenetur aliquis sigillatim recolere peccata ad hoc quod valeat contritio: ergo nec in confessione : sed sufficit confiteri in generali.

Responsio. Dicendum, quod non est simile : quia contritio est coram Deo, qui omnia videt aequaliter sigillatim et in commuui resumpta per memoriam : sed confessio coram homine est, qui nescit injungere poenitentiam nisi sigillatim exprimantur : et etiam major est erubescentia coram homine,coram quo sigilla~ tim peccata exprimuntur.

Utrum autem oporteat iterare confessionem, et quando non, supra requiratur : quia etiam hic habet locum.

Deinde queritur de hoc quod dicit, ibi, K, post initium : "Venialia vero, ut ait Augustinus, quia innumerabilia sunt, etc."

Super illud disputatum est supra et cadit hic sicut ibi : et ita quae ibi dicta sunt in questione, confirmantur per ea quae dicuntur hic in Littera.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 11