Articulus 1
Articulus 1
An peccata dimissa redeant per quodlibet recidivum ?
Incidit autem hic questio, Si peccata dimissa redeant per quodlibet sequens recidivum mortalis peccati ?
Videtur autem, quod sic: 1. Per illud Ezechiel. xvin, 24: "Omnes justitiae ejus, quas fecerat, non recordabuntur". Ergo si nullam justitiam fecisset, pro omnibus peccatis puniretur : sed non punitur nisi pro peccato quod habet : ergo omne’peccatum praecedens redit super eum per recidivum sequens.
2. Adhue, Justitia aequalis est ad reddendum aequalia pro bonis et malis : sed conversis restituuntur bona preterita per peccatum intermedium mortificata : ergo et perversis mala preterita per poeniten— tiam intermediam mortificata : ergo peccata revertuntur.
3. Adhuc, In humanis legibus manumissus propter delictum sequens in pristinam revocatur servitutem, et poenam. servitutis : cum igitur ille exemplate sint a divinis, videtur etiam quod illud Justum sit per divinas : ergo propter delictum revocanda est pristina Rerwitus peccatorum dimissorum.
4. Adhuc arguitur per illud Jacobi, i, 10 : "Quicumque totam legem servaverit, offendat autem in uno, factus est omnium reus". Non autem. potest esse omnium reus, nisi per omnia revertentia super eum ergo videtur, quod omnia peccata redeant propter unum delictum | sequens.
Adhuc objicitur fortius: Ponamus, quod aliquis contritus sit sufficienter ad deletionem culpe#, sed non ad deletionem posne: et postea contemnat pcenitere.et contiteri, et ita decedat : constat, quod Deus peccatum puniet quod non punivit homo: sed nullum punivit homo de peractis : ergo puniet omnia Deus : non autem potest punire nisi ubi est : est autem in inferno : ergo punit in inferno omnia peccata sua: et non puniuntur nisi quae habet per reditum ergo omnia peccata dimissa in contritione reversa sunt Ber sequens peccatum.
Eadem prorsus objectio est de eo qui contritus et confessus est, et pcenitentiam condignam non explevit, et cadit in unum mortale, et-ita decedit.
In contrarium, hujus autem objicitur: 4. Quia dicit Philosophus : "Quod omnino cedit in non esse, non reiteratur idem numero :" sed peccatum dimissum céssit omnino in non esse : ergo non reiteratur idem numero-: ergo non relieratar idem peccatum quod dimissum erat.
Contra : Si manet : : aut ergo secundum quod est culpa, aut secundum quod macula, aut secundum quod reatus pene. ceterne : haec enim tria sunt in mortali peccato. Non primo vel secundo modo : quia secundum hoc culpa et gratia ess. sent in eodem, et gratia et macula peccati mortalis, quod esse non potest. Si-' militer nec tertio modo manere potest : quia reatus poense aeternee conjunctus est. culpx, et soluta ipsa solvitur : ergo. vi-. detur, quod non maneat aliquid de peccato mortali: et sic constat propositum.
Si forte dicas, quod maneat aliqua: circumstantia peccati : hoc- ridiculum: est : quia circumstantia est proprietas et forma: quaedam peceati : forma autem. non manet nisi maneat formatuin secundum esse.
2. Adhuc objiciunt antiqui, quod ae quodlibet preteritorum revertitur per. quodlibet peccatum posterius admissum :, ponamus, quod aliquis peccat per avaritiam, et postea cadat in mortalem prodi-. galitatem : videtur, quod prodigalitas reducat avaritiam in esse : et sic contrarium conducit contrarium ad esse, quod est impossibile.
3. Adhuc, Videtur hoc esse contra Dei. justitiam : quia nullum bonum manet ab eo irremuneratum, imo etiam plus quam valet : sed poenitentia intermedia valuit sternum bonum, et fuit perfectum remedium contra peccatum : ergo videtur, quod injuste agatur cum tali, si omnia peccata revertantur super eum.
Sunt autem quidam qui ad ista di-. cunt, quod non redit praecedens in macula vel reatu : sed propter sequens peccatum innascitur reatus ita magnus, quod zquivalet omnibus praecedentibus peccatis quae dimissa erant. Sed hoc videtur falsum : peccatum enim non attenditur nisi ex specie vel radice quae est contemptus : sed sequens peceatum in specie non equivalet quantitati omnium peccatorum : nec etiam in_radice ut frequenter : sed potius potest esse ex minori contemptu : ergo videtur, quod sit falsum, quod ex ipso tantus sicut ex omnibus dimissis innascitur reatus.
Adhuc, Iste reatus aut innascitur ex peccato illo, secundum quod est quoddam peccatum secundum se, aut secundum ordinem ad praecedentia peccata, aut secundum ordinem ad praecedentem poenitentiam, aut simul secundum ordinem ad praecedentia peccata et ad pracedentem poenitentiam. Si primo modo : ergo ex quolibet peccato mortali innascitur talis reatus : quia eadem ratio est de uno, et de omnibus aliis, quod falsum est. Si secundo modo : ergo ex quolibet secundo innasceretur reatus tantus, quantus est duorum peccatorum, et ex tertio quantus est trium, et ex quarto quantus est quatuor, et sic de aliis : et hoc absit, quia sic numquam peccator posset satisfacere. Si tertic modo : tune bonum conjunctum malo facit majus maJum, quod est impossibile. Idem sequitur si quarto modo dicatur esse : ergo hec opinio -est impossibilis,
Propter hoc venit opinio tertia, et dicit, quod propter quatuor peccata redeunt praecedentia peccata, et non propter alia: et illa extrahuntur ex Litiera. Hee autem sunt odium fraternum, apostasia a fide per heresim, et contemptus — confessionis propter objectionem supra inductam, et pigritia. poenitentiae. Tunc enim dicunt, quod Deus facit ei non va-_ lere ponitentiam preteritam : et de hoc antiqui fecerunt versum, quia fere omnes in hac erant opinione. Versus autem est iste: "Fratres odit, apostata fit, spernitque fateri, Paenituisse piget, pristina culpa redit." Sed tunc queritur, Quid sit specialiter in his peccatis, propter quod dicitur redire prior culpa potius quam in aliis? Aut enim habent hoc ex parte speciei, aut ex deformitate radicis. Si primo modo : tune per homicidium debet redire praecedens culpa, quia majus peccatum est quam odium fraternum : et hoc non dicitur, nisi in odio fraterno supponatur quodlibet peccatum contra proximum, quod nou est verum secundum eos, Si ex deformitate radicis habet hoc. ConTRA : quia tunc ex peccato in Spiritum sanctum debuit redire preecedens culpa, quia deformissimam habet radicem : et hoc iterum non est verum secundum eos.
Adhuc, Si aliquis inspiciat auctoritates que in Liffera inducuntur, plura inveniet, propter quae Sancti dicunt redire peccata. In sexta quae est Bede super Lucam, ponitur incuria negligentiae, vel otii : et in septima quae est ejusdem, adjungitur cupiditas humana. Ergo videtur, quod non tantum his quatuor de causis revertantur peccata.
Ideo fuerunt quidam de quarta opinione, sequentes Magistrum in Liétera, dicentes quod propter solam ingratitudinem peccata revertuntur.
Sed Conrraa hos opponitur : quia ingratitudo non invenitur nisi uno trium modorum: aut enim dicit actualem redditionem mali pro bono, corde, ore, vel opere factam : aut dicit non curationem beneficii suscepti actualem, scilicet aut quod beneficium non reputetur,vel minus reputetur quam sit: aut dicit habitualem quamdam immemorationem beneficiorum, per hoc quod agit aliquid contra beneficium. Primis autem duobus modis ingratitudo est speciale peccatum, divisum ab aliis, non conjunctum cuilibet peccato sequenti : ergo per ingratitudinem illis duobus modis sumptam non ponitur redire peccatum propter quodlibet sequens peccatum. Si ergo tertio modo sumatur ingratitudo, queratur quid ipsa sit, quod tante est efficacie ? Videtur autem, quod non sit actus peccati : quia unus actus peccati distinguitur ab actu alterius peccati in specie : et ingratitudo conjuncta est cuilibet peccato sequenti : ergo ipsa non est actus peccati. Eodem modo vi- detur, quod nec sit circumstantia : quia circumstantia unius non est circumstantia alterius: et ingratitudo una est cujuslibet peccati: sequentis. Adhuc videtur, quod nec sit effectus peccati sequentis : quia diversarum causarum diversi sunt effectus : sed ingratitudo est unius rationis consequens diversa peccata consequentia poenitentiam : ergo nec actus est, nec circumstantia, nec effectus pec-. cati : ergo videtur, quod nihil peccati sit: ergo per ipsam non potest reverti peccatum preecedens.
Resronsio. Dicendum videtur mihi in ista questione, quod peccatum nec idem numero, nec idem specie, nec #quali reatu, umquam revertitur : sed ex ingratitudine peccati sequentis dicitur. reverti quantum ad improperationem et deformitatem peccantis, quae est ingratitudo major, quam si ei peccatum dimissum non esset : et ideo ampliores meretur increpationes, et condemnationem justiorem : et aliter non potest intelligi qualiter peccata revertantur.
Ad hoc autem intelligendum quidam invenerunt distinctionem eorum quae sunt ex peccato in poenitente : tenetur enim peenitens ad dolorem commissorum, et detestationem admittendorum, et memoriam accepti beneficii, quod tantum est, ut infra patebit, quanta sunt ea quae sunt dimissa: constat autem, quod haec tria omnia interrumpit peccatum sequens: et ideo innascitur ei quaedam deformitas ingratitudinis ex comparatione ad dimissionem praecedentium peccatorum: cul enim multa sunt dimissa, magis tenetur gratias agere, et turpius est ei contra remittentem peccare: et sic precedentia peccata non ut peccata, sed ut tanta dimissa, quantitatem dant ingratitudini sequenti: et quoad hanc redire dicuntur, quia quoad hance quodammodo resultant in peccato sequenti. Si autem aliquo alio modo revertuntur, ad presens non intelligo prater objecta inducta.
Ab primum ergo dicendum, quod Ezechiel non intendit, quod non recordentur justitiae ad minorem punitionem, quia hoc esset contra Dei misericordiam : sed intendit, quod non recordentur ad vite aeterne conseculionem: et hoc verum est.
Ad aliud dicendum, quod justitia numquam est ita aequalis, quin plus sit ad indulgentiam, quam ad condemnationem, quia aliter crudelis esset. Si tamen detur zqualis esse : tunc dicendum, quod. non sequitur: quia non est simile quod pro simili inducitur: bonum enim opus de se habuit spiritum vivificativum, quod postea potest valere ad meritum : sed malum opus non habet aliquid suslinens ipsum, quo revertente postea possit. redire : unde multo deficientius est malum, quam bonum. Similiter bona opera omnia in gratia habent unionem, et ideo reverlente gratia possunt redire : sed mala opera nullam habent unionem omnino nisi aggregationis, quae simpliciter pluralitas est, sicut unio acervi : et ideo cum nihil habeant unionis, quo revertente redire possint, non possunt redire ut bona. Qualiter autem bona revertantur, supra inquisitum est.
Ad Axiup dicendum, quod in humanis multa fiunt ad cautelam et timorem futurorum : sicut ipsa lex quae peccantem manumissum revocat in servitutem : hoc enim reddit cautiores, et infert aliis timorem, et sine talibus cautelis vivere non posset homo civiliter: sed in divinis non est ita, sed directe sunt ad normam justilie, et preecipue in condemnatione et punitione peccatorum : quia non punit Deus umquam ultra condignum. | Ad aliud dicendum, quod numquam punitur pro illa parte quae ei dimissa est : sed talis punitur in inferno in perpetuum pro peccato preterito, sicut veniale conjunctum mortali punitur in aeternum: sed tamen in inferno minus punitur, quam puniretur si numquam poenituisset.
Sed DE secunda opinione puto dicendum, quod falsa est, nisi hoc modo dicatur, quod reatus sequentis peccati habet majorem deformitatem ex comparatione ad praecedenti admissa.
Ad TERTIAM opinionem puto iterum dicendum, quod falsa est: tamen ad hoc quod querit, quae fuit ratio quare posuerunt illa quatuor peccata? Dicendum, quod ideo potuit esse, quod praecedentia peccata querunt remissionem ex parte Dei et proximi et ipsius poenitentis. Et ex parte Dei quidem magis in genere est apostasia a primo eorum quae sunt in justificatione: et haec est fides :.et ideo quia peccat contra primum in justificatione, quoad Deum redit peccatum: quoad proximum autem charitas communicans bene facit ad remissionem peccati, quia meretur charitas Ecclesise justificationem impiorum : et ideo iterum peccans contra hoc, peccat contra justificationem : et tunc redit peccatum pro eo scilicet. Ex parte autem poenitentis sunt duo operantia: unum contra culpam, dolor scilicet informatus gratia et contritione: et contrarium hujus est poenitentia pcoenitentia. Aliud autem operatur contra poenam ex vi clavium : et contra hoc est contemptus confessionis injungentis satisfactionem. Alia autem non sunt ita directe contra justificationem : et ideo per ea non redit.
Et per hoc patet solutio ad objectum circa hance opinionem, si aliquis vellet eam sustinere: posset enim dici, quod peccatum non ex quantitate deformitatis in actu habet, quod faciat redire peccatum, nec ex quantitate deformitatis in radice, sed ex hoc quod peccat contra facientia justificationem. Tamen ego puto, quod etiam ista opinio falsa sit, sicut dictum est prius.
AbD ULTIMAM opinionem dicendum quod nec propter ingratitudinem peccati revertitur, nisi sicut dictum est in principio solutionis: et tunc ingratitudo secundo modo accipitur pro habituali immemoratione beneficiorum, et precipue illius beneficii, quod dimissa sunt peccata.
Ad objectum contra, dicendum quod nec actus, nec circumstantia, nec effectus est peccati sequentis, sed quaedam deformitas consequens peccatum per hoc quod interrumpit habitualem gratiarum actio-_ nem :et sic est aliquid peccati, eo modo quo defectus aliquid dicitur esse defectus: nec tamen sequitur, quod sit actus vel circumstantia vel effectus proprius : quia defectus non habet nisi defectum pro causa. :
Si autem queratur, Quare Sancti in Litiera tangunt illa peccata quae tangunt ? Dicendum, quod de quatuor jam patet : quia directius in illis peccatur contra justificationem : duo autem quae sunt incuria et amor mundi, generalia sunt, et potius ponuntur pro radicibus peccatorum, quam pro peccatis: quia ex ipsis frequentius incidunt frequentia peccata, que ingratitudinem inducunt.
On this page