Articulus 2
Articulus 2
An peccatum veniale etiam redeat per ingratitudinem sicut alia?
Deinde queritur de hoc quod dicit, ibi, A, post initium: "Quoadusque redderet universum debitum, etc."
Utrum ex hoc habeatur, quod veniale redit per illum modum, quo concedendum per ingratitudinem redire alia ?
Videtur, quod non: quia 1. Quod non est contrarium charitati, nec etiam est contrarium ingratitudini: sed veniale non est contrarium charitati : ergo, etc.: ergo non debet redire propter ejus oppositum, scilicet ingratitudi- — nem.
2.Item, Non dicitur redire propter ingratitudinem, nisi quod ingratitudinem . facit majorem: sed venialia non faciunt majorem ingratitudinem : ergo non revertuntur in ipsa. Primum patet ex prehabitis. Szcunpum autem patet ex hoc, quod: quecumque non auferunt nec diMinuunt charitatem, illa non augent ingratitudinem : et sic eomstat PrOporitum:
In CONTRARIUM autem est Littera: quia 1. Dicitur hic wniversum debitum, et in illo includuntur peccata venialia.
2. Item, Cum oratio Dominica sit pro quotidianis quae sunt venialia, et in illa dicitur, "Dimitte nobis debita nostra:" ergo venialia includuntur sub debito.
Responsio. Dicendum, quod non revertuntur debita venialia, nisi per illum modum quo alia: et bene concedo, quod hoc modo revertuntur.
On this page