Articulus 14
Articulus 14
Qualiter institutum est sacramentum poenitentia tempore legis Evangelicae ?
Videtur enim, quod non sit instituta in Novo Testamento : quia 1. Omne illud quod ante Novum Testamentum observatum est, superflue in Novo Testamento institueretur : sed panitentia ante Novum Testamentum instituta et observata est : ergo superflue in Novo Testamento esset instituta : sed nihil superflue in Novo Testamento fecit Christus : ergo in Novo Testamento non instituit.
2. Item, Si instituit, ubi instituit? Si dicatur quod, Matth. m1, 2: "Penitentiam agite", etc., eadem ratione. instituit Joannes, Matth. m1, 2, qui ab eadem. sententia incepit predicationem.
Si dicatur quod, Matth. VIII, 4, ubi dicit : "Vade, ostende te sacerdoti", sicut supra habitum est. Contra : Nec textus ibi expresse dicit, nec ex ipso nisi valde allegorice potest haberi.
Adhuc, Si poenitentiam ibi instituisset prout est in Novo Testamento, videtur quod sacerdotibus Novi Testamenti debuit committere administrationem:: sed econtra videtur, quod misit ad sacerdotes Veteris Testamenti : ergo ibi noluit instituere poenitentiam, secundum quod. observari debuit in Novo Testamento.
Adhuc, In institutione baptismi non misit ad sacerdotes Veteris Testamenti : ergo nec in institutione poenitentiae secundum quod est Novi Testamenti.
Si dicatur quod, Joan. xx, 22 et 23, instituit, ubi dixit : "Accipite Spiritum sanctum : quorum remiseritis peccata", etc. Contra : Ibi dedit potestatem habentibus claves : et hoc est aliud quam instituere poenitentiam : ergo non instituit pcenitentiam : ergo videtur, quod nihil instituit, quia in istis locis magis instituere videbatur. ,
In contrarium hujus objicitur sic: 1. Legislatoris est ordinare totam vitam: sed Christus est Legislator : ergo, etc. : sed vite magna pars est in statu pcenitentiae : ergo a Legislatore instituendus est modus poenitentia : ergo a Christo instituta est poenitentia : quia pro constanti relinquitur, quod quidquid instituendum erat ad salutem, hoc est a Christo institutum.
2. Adhuc, Alia sacramenta quae precedebant alio modo, sicut ordo, et matrimonium, a Christo novam acceperunt institutionem : ergo et poenitentia novam institutionem accipere debuit.
3. Adhuc, Talis modus confessionis et satisfactionis ex vi. clavium, numquam nisi in nova lege fuit : ergo in nova lege institutus esse videtur.
Ad hoc dicendum, quod in poenitentia sunt quatuor, scilicet recognitio necessitatis medicine contra morbum peccati, et recognitio peccati perpetrati cum proposito emendandi, et manifestatio peccati secundum genus in signo aliquo coram homine, et explanatio peccati per circumstantias cum fide dimissionis poene ex vi clavium. Et quantum ad primum horum poenitentia instituta est ante peccatum, quantum ad secundum in lege nature, et quantum ad tertium in lege scripta ante gratiam, et quantum ad quartum in lege Domini, scilicet gratia.
Et semper prius continetur in posteriori, et posterius sicut perfectius se habet per additionem ad illud quod est prius, ut patet cuilibet per se. Est enim recognitio medicine in cognitione peccati cum proposito emendandi per poeni- tentiam. Similiter coram homine manifestans peccatum, emendam promittens, recognoscit peccatum cum _ proposito emendandi : sed non convertitur. Et similiter declarans peccatum cum circumstantiis, et querens veniam per claves et satisfactionem, explanat ipsum coram homine, etc.: sed non convertitur. Et per hoc patet qualiter poenitentia diversimode considerata, diversas habuit institutiones.
Ad primum ergo dicendum, quod ultimo modo numquam fuit ante instituta poenitentia, nec etiam observata : et ideo necessaria fuit institutio.
Ad aliud dicendum, quod alio modo in omnibus illis locis quae tacta sunt, habuit instilutionem poenitentia. Est enim in poenitentia ipse actus doloris voluntarii, et minister cujus claves partem poenae diminuunt et taxant poenitentiam injunctam, et potestas illarum clavium. Et quoad primum horum instituta est peenitentia, Matth. u1, 2 et seq. Quoad secundum, Matth. x, 3 et seq.: quoad tertium, Joan. xx, 22 et 23. Et quoad opus ministrorum adhuc instituta est, Joan. x1, 44, ubi dixit discipulis, quod "solverent Lazarum et sinerent eum abire".
Ad primum objectum contra; dicendum quoad Joannis non erat instituere, sed viam preparare : unde sua predicatio erat via ad poenitentiam, et Christus per institutionem dedit poenitentiae locum, quia, sicut dicitur, Act. iv, 12 : "Non est aliud nomen sub celo datum hominibus, in quo oporteat nos salvos fieri".
On this page