Articulus 13
Articulus 13
Qualiter sacramentum poenitentiae fuit institutum tempore legis Mosaice ?
1. Videtur enim tunc fuisse iterum instituta, sicut patet, Levit 11 et m1, ubi dicitur quid offerendum pro peccato anime -principis et synagoge : cum igitur ponitentiae taxate sint in lege veteri pro peccatis, videtur quod instituta sit ibi specialiter poenitentia.
2. Adhuc, De poenitentia videtur dici in Proverbiis, xxvin, 13 : "Qui abscondit scelera sua non dirigetur, qui autem confessus fuerit et reliquerit ea misert- . cordiam consequetur."
Item, De contritione, Joel, u, 13: "Scindite corda vestra, et non vestimenta vestra". Et in Psalmo 1, 19 : "Cor contritum et humiliatum", etc. Ergo videtur poenitentia tota instituta fuisse in lege veteri. ;
In conrrarium hujus objicitur, quod poenitentia est satisfactiva per [claves : ergo ante claves non fuit institutio poenitentiae : sed claves non fuerunt in Veteri Testamento : ergo nec poenitentiz institutio, ut videtur.
On this page