Text List

Articulus 33

Articulus 33

An sacerdotium veteris legis et nova sit idem sacerdotium ?

ARTICULUS XXNI,. An sacerdotium veteris legis et nova sit idem sacerdotium ?

Secundo queritur, Utrum sit idem sacerdotium Novi et Veteris Testamenti ?

Et videtur, quod sic : quia 1. Exechiel. x, 10: "Rota est in medio rotae": ergo sacerdotium in sacerdotio : ergo non distinguitur.

2. Adhuc, Dad Corinth. x, 3: "Omnes camdem escam spiritalem manducaverunt." Ergo spiritualis esca in Veteri Testamento fuit praparata sicut et in Novo: ct hoc est sacerdotium Novi Testamenti : ergo idem est sacerdotium Novi et Veteris Testamenti : quia cui convenit proprium, illi etiam convenit illud cujus est proprium.,

3. Adhuc, Augustinus dicit, quod una fuit fides antiquorum et modernorum. Ergo et eadem charitas: ergo et. idem sacerdotium,

In contrarium hujus est, quod 1. Dicit Apostolus, ad Hebr. vn, 12 : "Translato enim sacerdotio, necesse est ut et legis translatio fiat". Ergo supponit illud sacerdotium esse translalum. Novum autem manet, ut ibidem probat ', quia Christus est sacerdos in wternum secundum ordinem Melchisedech : ergo non sunt idem sacerdotium.

2. Adhuc, Sacerdos Veteris Testamenti conversus ad fidem ordinandus erat : sed hoc non fieret, si esset idem sacerdotium : ergo nonest idem.

Reseonsio. Dicendum, quod non est idem : sed differunt sicut figara et veritas : et ita est vetus in novo, sicut figura in veritate : novum autem in veteri sicut veritas latens in figura. Unde vetus in novo est aperte per ostensionem veritatis signate : et ideo non amplius servatur, sed est translatum. Sed novum in veteri est occulte : et ideo servabatur usque ad istius revelationem : et hoc intendit dicere Ezechiel : et per hoc patet solutio ad primum.

Ad aliud dicendum, quod non faerunt cadem nisi per spiritualem intellectum et fidem, et non secundum speciem : quia ista in illis intelligebantur : sed species sacramentorum hine inde est alia, et idco alius ritus, et aliud sacerdotium, et alia potestas, et alia gratia sacerdotum, ul in quastione de clavibus habitum est.

Ad aliud dicendum, quod non ab unitate fidei est unitas sacerdoti, sed potius ab unitate potestatis et ritus sacramentorum,

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 33