Articulus 32
Articulus 32
An sacerdotium conferatur consecratione vel merito sanctitatis ?
Quatuor queruntur hic de sacerdotio. Primo quaeritur, Utrum detur consecratione vel merito sanctitatis ? Secundo, Utrum sit idem sacerdotium Novi et Veteris Testamenti ? Tertio, Qualiter character sacerdotii uniat sibi omnium praecedentium ordinum characteres ? Quarto et ultimo, de actibus sacerdotii, quos tangit in Littera,
Ad primum sic objicitur : 1. Dicit Chrysostomus : "Non omnis sacerdos sanctus : sed omnis qui est san- ctus, est sacerdos." Constat autem, quod non omnis sanctus habet sacerdotium ex consecratione. Ergo videtur, quod sacerdotium sanctitate meriti non consecratione conferatur.
3. Adhuc, In Psalmo xevim, 6 : "Moyses ef Aaron in sacerdotibus ejus": et constat, quod Moyses numquam consecra-~ tus fuit : ergo ut prius.
4, Adhuc, I Petr. 1, 9 : "Vos estis genus electum, regale sacerdotium, gens sancta, populus acquisitionis". Et loquitur omnibus qui fuerunt in Ecclesia, tam mulieribus, quam viris : ergo ul prius.
In conrrarivm hujus est: quia unum quod requiritur ad ordinum susceptionem, est sexus, ut dicunt canones : ergo feemina non potest fieri sacerdos : potest tamen esse sancta corpore et spirita, ut dicit Apostolus, I ad Corinth. vu, 34: ergo sanctitas non confert sacerdotium.
Ab omnta objecta dicendum, quod sacerdos dicitur dupliciter, scilicet secundum significatum, et secundum nominis interpretationem, Secundum signilicatum non est sacerdos nisi consecratus legitime in sacerdotem. Secundum nominis interprelationem dicitur quilibet justus : quia est sacerdos per meritum, et sacer dux per exemplum. Et hoc modo etiam rex dicitur quilibet justus, ut dicitar in Hittera. Woe autem modo sumitur sacerdos in auctoritatibus inductis.
On this page