Text List

Articulus 35

Articulus 35

An tres actus sacerdotii positi a Magistro, sint sufficienter assignati ?

ARTICULUS XXXV. An tres actus sacerdotii positi a Magistro, sint sufficienter assignati ?

Quarto et ullimo, Queritur de actibus sacerdotum,

Tangere autem videtur in Liéfera tres, scilicet sacramentum Eucharistiae conficere, et orationes dicere, et dona benedicere.

Quveritur autem, 1. Cum potestas ligandi et solvendi conferatur solis sacerdotibus pracipue in foro confessionis : quare Magister non tangit actum qui est ligare et solvevere in foro confessionis ?

2. Adhuc, Cum plures hic dantur actus, quis est principalis ad quem confertur character ?

Responsio. Dicendum, quod ex prehabitis disputationibus clavium est fere dictum quidquid potest queri de hoc ordine.

Dicendum tamen ad primum, quod Magister hic non tangit nisi actum principalem sacerdotis, ad quem substantialiter est ordo, et non actum secundarium: quia de ipso sufficienter in tractatu de penitentia, ubi de clavibus agebatur ‘, dictum est.

Ad aliud dicendum, quod actus principalis est conficere Eucharistiam : et alii sunt adjuncti ad idoneitatem communicantium Eucharistie, et sacerdotis, ut orationes, benedictiones, et hujusmodi.

Notaautem, quod quidam hic moralizant omnes vestes sacerdotum Veteris et Novi Testamenti, et signa quae fiunt in Missa, et ea quae pro habitu habent et faciunt alii ministri : sed quia haec potius predicatio quam disputatio est, ideo a me penitus pretermittitur, quia istius scientiae non est proprium.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 35