Articulus 36
Articulus 36
An canones bene appellent duos sacros ordines ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, I, § 2, circa initium: "Lxcellenter canones duos tantum sacros ordines appellant, etc."
Hoc enim videtur contrarium, 1. His quae supra determinata sunt, scilicet quod tres sunt ordines sacri.
2. Adhuc, Videtur enim falsum dicere in Liltera : quia non est aliquid sacramentum nisi ab institutione divina: sed inferiores ordines precipue subdiaconatus sunt sacramentales : ergo ab institutione divina fuerunt : ergo a principio lieclesia.
3. Adhuc, Videtur sibiipsi contrarius : quia in quolibet ordine ostendit, quando et qualiter officio illtus ordinis functus est Christus : constat autem, quod Apostoli et primitivi patres non neglexerunt que Christus tam sollicite exhibuit in seipso : ergo illi ordines fucrunt in primitiva Ecclesia.
Responsio. Dicendum, quod absque dubio omnes ordines in Ecclesia primitiva fuerunt, cl a Christo instituti illo modo institutionis qui supra determinatus est: sed dupliciter observatur ordo, scilicet conjunctusalit ordini, et disjunctus. In primitiva enim Ecclesia propter paucitatem ministrorum et magnam idonci- tatem suscipientium, quia fere omnes excellentis fuerunt sanctitatis, omnes inferiores conferebantur cum diaconatu : sicut adhuc in quibusdam Ecclesiis quatuor primi simul conferuntur. Postea autem crevit numerus ministrorum, et decrevit idoneitas ; et tunc Ecclesia statuit dividendos ordines inter se. Unde Magister intelligit, quod in primitiva Ecclesia non erant divisim per ministros observali.
Ad primum ergo dicendum, quod Magister alia ratione vocat hic sacros ordines, et alia ratione vocantur hodie sacri: quia sua ratio est auctoritas primitive Keeclesie, quae sacra est et vencratione digna : sed hodie vocantur sacri a sanctitale, quam licet pauci habeant, tamen omnes cam vovent et profitentur ministri simpliciter vel secundam quid, ut dictum est supra in questione de subdiaconorum ordine.
On this page