Text List

Articulus 38

Articulus 38

Quid sit in sacramento ordinis pro materia et forma ?

ARTICULUS XXXVII. Quid sit in sacramento ordinis pro materia et forma ?

Secundo queritur, Quid sit hic pro materia, et quid pro forma ?

Omne enim sacramentum (ut dixit Mawister supra) consistit in rebus et verbis. Et idem dicit Augustinus. Queritur, Que sit materia, precipue in inferioribus ordinibus ?

Videtur enim, quod chrisma vel oleum consecratum ab Episcopo esse debeat : quia

1. In sacramentis excellentibus excellenter preparate esse debent materi : sed istud est excellens: ergo materia sanctificata debet esse ab Episcopo.

2. Adhuc, Sicut quidam dicunt, claves vel candelabra, libri exorcismorum, calix, quae dantur ordinatis in ordinibus, sunt materia sacramenti hujus: tunc videtur, quod sicut baptismus non est sine aqua et oleo, et confirmatio sine chris- mate, etc., ita non possit esse ordinatio sine istis : ergo si aliquis non tangit illa, ipse non est ordinatus, quod grave esset dicere.

Responsio, Dicendum, quod materia est illa quae sunt enumerata, et ab Episcopo porriguntur ordinatis.

Ad primum autem dicendum, quod non propter excellentiam sanctificatur materia, quia in baptismo non sanctificatur : sed propter actum quem conferunt ista sacramenta, ut patuit cum de his ageretur. Unde sacramentum hoc habet pro materia in quo ostenditur per similitudinem ejus actus et effectus: horam autem ordinum actus ostenduntur in instrumentis quae porriguntur eis ab Episcopo.

Ad aliud dicendum, quod non exigitur nisi porrectio, et tactus est de bene esse: quia sicut dictum est, in hoc sacramento est forma signiticans traductionem potestatis : et haec significatur porrectione tota, non expresse dissentiente eo cui porrigitur: intelligitur enim accepisse, quando non dissentire se ostendit quando ad accipiendum est presentatus. Alii vero aliter dicunt : sed non est curandum, quia rationem parvam habent.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 38