Text List

Articulus 6

Articulus 6

Quare venditores spiritualium dicuntur simoniaci, cum tamen non sequantur Simonem, sed potius Giezi ?

ARTICULUS VI. Quare venditores spiritualium dicuntur simoniaci, cum tamen non sequantur Simonem, sed potius Giezi ?

Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ihi, G, "Simoniace aufem heresis, etc."

Queritur, 1. Cum venditores non imitentur Simonem, sed potius Giezi, quare dicuntur siimoniaci ?

2. Ivem queritur, Cum simoniaci non habeant jus percipiendi praebendas, utrum tenentur ad restitutionem ?

Videtur, quod sic : quia percipiunt non suum.

3. Anuuc quaeritur de quodam casu. Ponamus enim, quod ego scio Episco- pum meum esse simoniacum, vel alias irregularem et latenter. Adhuc toleratur ab Ecclesia. Et instent ordines : et mihi precipiatur, quod ordines accipiam, quid debeo agere? si enim accipiam a simo- niaco, degradandus sum : si autem non accipio, inobediens sum : ergo sum perplexus.

Responsio. Dicendum ad primum, quod large dicuntur simoniaci sive emant sive vendant : quia etiam Simon emptam gratiam vendere postea cogitavit : tamen versus est differentiam notans, "Quod Giezi vendit, Simon conducere quaerit."

Ad Axtup dicendum videtur, quod si scienter commisit simoniam, ad restitutionem tenetur. Si autem co ignorante comniisa fuit propter eum per alios, non tenetur quamdiu ignorat : sed postquam sciverit, tenetur, ut videtur.

Ad aliud dicendum, quod in tali casu debeo querere licentiam, aut aliam viam evadendi : si autem non possum habere, debeo, queerere effugiam obedientiae : quod si nec hoc habere possum, debeo dolens suscipere ordinem tituli. Ad argumentum contra, dicendum quod non intelligitur de his qui latentes sunt, quos adhuc tolerat Ecclesia. Sed hoc hodie vix habet locum, quia fere nullus nisi nummularius abet locum in templo.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 6