Text List

Divisio Textus

Divisio Textus

DIVISIO TEXTUS.

"Cum alia sacramenta post peccadum, ote." In hac parte quatuor inquirit Auctor de matrimonio, scilicet primo de causa. Srcundo, de effectu, scilicet ubi de bonis matrimonii agit, distinct. XXXI, ibi, A, "Post haec de bonis conjugii, etc."

Tertio, de statu, distinct. X XXIII, ibi, A,-

"Queritur hic de antiguis patribus, vlc." Quarto, de materia, scilicet quae persone sint legitime, et quae non, distinct. XXXIV, ibi, A, "Nune superest attendere, quae persone sint legitime, etc."

Circa primum inquiruntur duo. Primum est, de causa institutionis matrimonii. Secundum est, de causa ipsius matrimonii secundum se : et hoc tangitur distinct. XXVI, ibi, A, "Post hee advertendum est, etc."

In ista distinctione tria facit : primo enim tangit de institutionibus matrimonii. Quia autem nihil instituit Deus nisi bonum, ideo in secunda parte reprobat errorem quorumdam hereticorum dicentium matrimonium esse malum, ibi, E, "Fuerunt nonnulli heretici, etc." Quia vero iterum ex institutione signans est omne sacramentum, ut dicit Magister Hugo, ideo in tertia parte ostendit quid sit res et quid sit signum in hoc sacramento, ibi, F, "Cum ergo conjugium sacramentum sit, etc."

Et ex his satis patet Littera.

PrevBack to TopNext

On this page

Divisio Textus