Articulus 1
Articulus 1
Quare matrimonium sit institutum ?
1. Luc. enim, x, 34, dicitur, quod ligaluris sacramentorum sunt ligale plage saucii': sed ligature non sunt necessarie nisi saucialo : igitur sacramenta non sunt necessaria nisi vulncrato peccalis : sed eadem est ratio sacramenti et ommis sacramenti : ergo omnis sacra menti est alligare saucium: ergo et istius : falsum est ergo quod dicit in Lillera.
2. Item, Sacramentum de se ordinatur contra peccatum, ut notatum est in principio harum notularum super quartum Sententiarum : ergo si non sit peccatum, nov etiam crit sacramentum : sed sinon est sacramentum, non est matrimonium per locum a genere: ergo si non est pecealum, non est matrimonium : et ita falsum iterum dicit in Liflera.
3.Jtem, Differt gratia in sacramentis, et virtutibus, et donis, ut supra probatum est: cum igitur omnis sacramentalis gratia ordinetur contra peccatum, videtur quod etiam gratia matrimonii contra idem ordinetur.
4. Item, Sicut se habet janua sacramentorum et fundamentum, ita se habent omnia superadificata : sed janua sacramentorum quae est baptismus, or- dinatur contra vulnus peccati : ergo et omnia supereedificata : sed unum superedificatorum est matrimonium : ergo matrimonium ordinatur contra peccatum.
5. Item, Quidquid fit secundum indulgentiam, ordinatur contra peccatum sed matrimonium fit secundum indulgentiam : ergo ordinatur contra peccatum. Prima et secunda posterius in hac eadem distinctione scribuntur in Littera.
6. Item, Maxime corrupto, maxime necessaria est medicina : sed generativa maxime est corrupta : ergo sibi maxime necessaria est medicina : sed medicinam non habet nisi matrimonium : ergo matrimonium est medicina ejus: sed constat medicinam non ordinari nisi contra morbum : ergo matrimonium ordinatur contra morbum peccati.
7. Item, In quo primo sentitur morbus, contra id principaliter ordinatur medicina : sed morbus primo sentitur in genitalibus : ergo primo medicina contra hoc invenitur : est autem hec medicina matrimonium : ergo matrimonium est medicina, et tantum, ut prius.
In contrarium hujus est, quod 1. Non attendentes medicinam peceati, ordinant leges matrimonii, sicut civiles : ergo non est contra peccatum tantum.
2. Item, Non existente peccato adhuc fuissct multiplicatio : sed non nisi per matrimonium : ergo matrimonium fuisset non existente peccato : ergo non spiritualiter vel substantialiter ordinatur contra peccatum.
Sorurio. Dicendum est cum Magistro, quod matrimonium non habet substantialem ordinem contra peccalum : sed principaliter est ad officium, in quo tamen officio inventum est remedium contra vulnus quod accidit ex peccato.
Ad primum ergo dicendum, quod omnia sacramenta sunt ligature plagarum saucii : sed hac ligatura adhibita est partim de novo institutis, partim etiam institulis ante, sed tamen effectum medicandi contrahentibus a passione Christi. Unie illud quod est sacramentum potuit esse ante peccatum : sed tamen secundum quod sacramentum est unctio vulneris, sic est institutum contra peccatum.
Ad aliud dicendum, quod omne sacramentum in quantum est sacramentum, vel actio sacratione sua sanans, contra peceatum ordinatur : sed tamen non oportet, quod omne illud quod est sacramentum, habeat illud, ut patet ex prehahitis.
Ad aliud dicendum, quod illa differentia accidit gratiae sacramentali in quantum hujusmodi, et non est ejus quod est sacramentum si generaliter accipiatur.
Ad aliud dicendum, quod baptismus est fundamentum matrimonii secundum aliquid. Est enim fundamentum ejus quoad faciendum personas simpliciter legitimas : quia quae sunt de dispari cultu, in aliquo casu possunt separari : sed secundum substantiam matrimonii non est fundamentum matrimonii: et ideo non oportet, quod licet baptismus vrdinetur contra peccatum, quod etiam matrimonium ordinctur contra peccatum.
Ad aliud dicendum, quod matrimonium non habet indulgentiam simpliciter, sed tantum secundum hoc quod fit eoncubitus causa libidinis satiande. Potest autem aliis de causis fieri, scilicet spe prolis, vel causa fidei vel debiti reddendi, Et tunc est actus nulla indigens indulventia.
Ad aliud dicendum, quod maxime eorruptum magis indiget medicina, quam minus corruptum : sed tamen matrimonium non secundum omnem modum est medicina ejus, sed tantum seeundum quod est in remedium: unde nihil prohibet quin secundum quod est in officium, possit institutum esse ante peccatum. Et per illud patet solutio ad ultimum.
On this page