Text List

Articulus 15

Articulus 15

An matrimonium ante carnalem copulam sit perfectum?

ARTICULUS XV. An matrimonium ante carnalem copulam sit perfectum?

Deinde quaeritur de hoc quod dicitur in illo eapitulo G, paulo post initiunm: "Non dubium est illam mulicrem non pertinere ad imatrimonium, etc."

Videtur enim hoc esse verum quod dicunt decreta tria primo inducta : 1. Secundum Philosophos enim idem est esse rem perfectam et consummatam: sed matrimonium non est consummatum sine carnali copula: ergu nec perfectum.

2. Item, Perfeetum est cui nihil deest de adhuc faciendis: sed in conjunctis per consensum solum, deest aliquid de faciendis adhuc, quia commixtio corporum: ergo videtur, quod matrimonium ante commixtionem corporum non sit perfectum.

3. Item, Woc videntur innuere verba protoplasti qui dixit: Lruné duo in carne wna *: ergo si non erunt in carne una, non sunt in matrimonio perfecto: ergo antequam elficiantur in carne una, non habent perfectum matrimonium.

4. Item, Si aliquid essentialiam alicujus non est perfectum, et ipsum est imperfectum ; sed signare est aliquid de numero essentialium sacramentorum : ergo si ipsum in aliquo non est perfectum, sacramentum esi ibiimperfectum : sed matrimonii ante carnalem copulam est imperfecta significatio, ut dicit Magister in solutione sua in Littera: ergo ante hance matrimonium est imperfectum sacramentum. Probatur prima ex hoc, quod omnia sic perficiuntur, quando essentialia eorum perfecta sunt. Secunpa autem per hoc ostenditur, quod significare ponitur in diffinitione sacramenti, et signum predicatur de ipso univoce et in recto, sicut superius de inferiori, id est, ut de subjecto, ut dicit Aristoteles in Predicamentis.

3. Item, Ab eodem trahit sacramentum causalitatem et significationem, ut in principio hujus libri habitum est: ergo quod est imperfectae significationis, est et imperfect causalitatis: ergo est imperfectum in omnibus his quae sunt de essentia sacramenti nove legis et veteris: si ergo imperfectum sit illud matrimonium in significatione, imperfectum erit simpliciter illud matrimonium: et sic habetur propositum.

Responsio. Dicendum, quod matrimonium est perfectum per consensum : quia ab illo essentialiter causatur individuitas qux est essentia matrimonii: et ideo sive contineant pari voto, sive commisceantur, semper est equaliter matrimonium quantum ad essentiam.

Ad id autem quod contra objicitur, dicendum quod Philosophi perfectum in essentia et consummatum in essentia dicunt idem, et illud etiam dicunt Theologi, quia perfectum est quod attingit terminum et finem ejus quod est ficri: et hac est forma ultima, et hoc etiam est summum ejus ratione cujus in essentia dicitur consummatum, si est summum rei non tantum in esse, sed in ultimo suo posse: et secundum hoc consummatum addit aliquid supra perfectum, quia perfectum dicit illud quod attingit terminum suae factionis et fieri, sed consummatum dicit ultimum posse consequens ipsum perfectum : sicut infantem dicimus perfectum hominem, non tamen consummatum. Et hoc modo sumitur consummatum quando matrimonium dicitur consummatum, scilicet quando est in ultimo suo posse potens significare maxime: et hoc facit, quando commixta sunt corpora, quia tunc plura significat.

Ad aliud dicendum est, quod perfe - ctum est in quo nihil deest de faciendis quoad esse : sed quoad bene esse potest aliquid deesse: etillaest copula carnalis qua facit ad bene esse secundum significationem.

Ad aliud dicendum, quod protoplastus dixit hoc de matrimonio consummato, quale tunc erat necessarium, nondum multiplicatis hominibus.

Ad aliud dicendum, quod significare perfectum, est in sacramento matrimonii, etiam ante carnalem copulam : quia perfecte significat et id quod figurat extra conjunctionem suam, et id quod figurat intra: extra, conjunctionem spiritualem Kicclesie cum Deo: intra, unionem spiritualem inter conjuges, ut dicit Magister in fine hujus capituli : sed plura sienificat per commixtionem, non tamen plus vel magis significat. Et ideo in argumento est fallacia figure dictionis, eo quod mutatur continuum in discretum.

Per idem patet solutio ad ultimum.

Et per haec patet aliqualiter id quod dicitur in hac distinctione: quia de hoc quod dicit de sanctitate continentium, infra erit tractatus specialis.

Sequitur alia distinctio.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 15