Articulus 14
Articulus 14
An matrimonium sit sacramentum ? et Quae sit res ipsius 2 et, A quo trahat virtutem sui effectus ?
ARTICULUS XIV,. An matrimonium sit sacramentum ? et Quae sit res ipsius 2 et, A quo trahat virtutem sui effectus ?
Et vadit disputatio super totum capitulum ? Videtur enim, quod Magister male rem hujusmodi sacramenti determinet :
1. Sacramento enim Novi Testamenti substantialior est res contenta et signala, quam signata et non contenta : sed unio fidelis anima cum Deo in uno spiritu, vel unio duarum naturarum in Christo est res signata et non contenta : ergo videtur, quod non debet determinari respectu illus.
2. diem, Sacramentum neve legis efficit quod figural: sed watrimonium est sacramentum nove: legis: ergo efficit quod figurat : sed figura unionem duarum naturarum in Christo: ergo efficit eu, quod falsum est: cree non est res ejus: videtur ergo, quod falsum dicit in Liltera.
3. Item, Quod aequaliter efficitur ab omni gratia et merito vel potissimum a charitale, non videtur esse res maltrimonii : sed conjunctio fidelis anime cum Deo in uno spiritu, eflicitur cum virtute, ct pracipue charitate : ergo non est effectus matrimonii.
Juxta uoc ulterius queruntur tria, scilicet an matrimonium sit sacramentum nove legis ? Secundo, Quae sit res ipsius ? Tertio, A quo trahat virtutem sui effectus in ipso ?
1. Primo quidem ex parte forma sacramenti: omne enim sacramentum habet formam ab institulione divina promulgatam, qui tribuit sacramento sanctificationem : sed matrimontum non habet talem formam : ergo non est sacramentum nove legis. Prima patet ex dicto Augustini qui dicit, qaod "accedit verbum ad clementum, et fit sacramentum." Secunps auleca patet: quia consensus qui efficit matrumonium, est seeundum leges eorum qui contrakunt, ul habetur infea in Liflera.
2. Seeundo, Objicitur ad hoc idem ex consideratione materiae : one enim sacramentuin nove legis vel plura habent materiam quae est visibile aliquod elementum, ut aqua, oleum, panis, et hu- jusmodi, ut dicit Hugo : sed istud non habet materiam: ergo non est sacramentum nove legis.
3. Ad idem tertio objicitur ex consideratione effectus: quia omne sacramentum nove legis efficit gratiam quae intus adjuvat: sed matrimonium non efficit aliquid tale: ergo matrimonium non est sacramentum nove legis. PRoBATUR prima ex diffinitionibus sacramenti in principio hujus quarti Sententiarum assignatis. Secunpa autem scripta est infra, ubi dicit : "Matrimonium non meretur palmam."
Videtur enim, quod nulla: quia 1. Actus cum turpitudine est consummans matrimonium: ergo non confert gratiam.
2. Item, Quod conceditur infirmitati, sufficit quod vitet poxnam : sed matrimonium conceditur infirmitati : ergo sufficit quod evitet penam: videtur ergo, quod non conferat gratiam aliquam.
3. Item, Omne id quod confert gratiam, illius exercitium si iterari potest, non dissuadetur : sed matrimonii, mortua uxore, iteratio dissuadetur, et adjungitur poena irregularitatis : ergo matrimonium non confert gratiam.
Videtur autem, quod in nullo : quia omne sacramentum eflicit quod figurat virtute passionis Christi : sed istud non habet figuram cum passione Christi, quia consistit in maxima delectatione : ergo videtur, quod non habeat aliquid unde trahat effectum.
Responsio. Dicendum ad _ primum, quod Magister non tangit in Littera nisi rem signatam et non contentam : quia secundum eum et multos alios rem aliam non habuit baptismus. Quid autem nobis super hoc videatur, infra patebit in solutione ejusdem questionis.
Ad aliud dicendum, quod sacramentum nove legis duplex est : unum quod est sacramentum tantum, aliud quod est sacramentum et offictum. Sacramentum tantum est, cujus totus effectus substantialis est in opere operato, sicut est baptismus, confirmatio, Eucharistia, ordo, et extrema unctio. Sacramentum et officium est duplex, scilicet officium persone, et officium nature. Officium persone est poenitentia, officium nature est matrimonium. Quod ergo dicitur, quod sacramentum nove legis efficit quod figurat, dicunt quidam intelligi de ilo quod est sacramentum tantum : quia illud ita est nove legis quod non fuit ante eam, et totam vim trahit a nova lege. Et non intelligitur de eo quod est sacramentum et offictum : quia in illo est actus personalis et moralis et civilis, qui etiam fuit ante novam Jegem, et non trahit vim ab opere operato tantum, sed etiam ab opere operante.
Ad aliud dicendum, quod bene conceditur, quod conjunctio fidelis anime cum Deo non est effectus istius sacramenti contentus, sed signatus tantum. Et ratio dicta est prius.
Ad id quod queritur, Utrum matrimonium sit sacramentum nove legis, dicendum quod-matrimonium quadrupliciter consideratur quoad quatuor quae sunt in ipso : quorum primum est commixtio sexus ad salutem nature. Secundum est distinctio circa conjunctiones in diversitate sexus. Tertium autem effectus ejus contra vulnus concupiscentia. Et quartum et ultimum est honestas quae circumstat causam efficientem matrimonii, et amicitia quae consequitur ex ipso, et adjutorium conjugum ex mutuis operibus sibi invicem communicatis.
Quoad primum quidem est matrimo- nium de lege natura : et quia lex nature comitatur omnem legem, et ideo hoc manct in omni lege: et sic institutum est in paradiso.
Quoad secundum autem est de lege Moysi, in qua fit distinctio personarum ad matrimonium legitimarum.
Quoad tertium autem specialiter est de lege Christi, quia ex ipso opere operato confert medicinam contra morbum, quod non faciebat ante nisi in opere operante.
Sed quead alia tria consequentia matrimonium ex causa cfficiente et ex effectu ipsius, est de lege eivili, Et hoc modo loquuntur Philosophi de honestate nuptiarum, ul Tullius, Aristoteles, Aspasius, et alii quidam.
Ad opsecrem autem quod contra objicity, dicendum quod matrimonium habet formam quae est consensus per verba expressus. Nec oportet, quod sacramentum semper ex forma habeat sanctificationem : quia hoc non oportet nisi in illo sacramento, quod pure sacramentum est : et talia non sunt posnitentia et matrimonium, ul prius dictum est : quia ila sunt ad ea circa quae sunt opera nostra : et ideo oportet, quod perfectionem aliquo modo trabant a nobis. Kt ideo in matrimonio pro perfectivo formali ost individuitas vite, quae causatur ex conscnsu in ulroque conjugum perfecto existenle.
Ad aliud dicendum, eodem modo : quia talis materia non est nisi in illis sacramentis quae totam rationem efficiendi trahunt a passione Christi, et sacramenlis qu sunt in Christo, sicut est baptismus Christi, passio Christi, resurrectio Christi, et hujusmodi. In his autem qux sunt circa opera nostra, sunt materia aliqua nostra, vel nos sub aliqua dispositione : sicul in poonitentia dolor est materia, et In matrimonio aos sub potentia commixtionis sexuum existentes,
Ad aliud dicendum, quod bene efficit quod figurat: quia efficit medicinam contra concupiscentiam. Et qualiter efficiat illam, jam patebit in solutione sequentis articuli, et partim claruit ex praemissis.
Prima autem est quorumdam dicentrum, quod non confert gratiam aliquam : et secundum hos dicitur sacramentum de hoc et aliis per prius et posterius, quia de aliis dicitur per signare et causare gratiam, de isto autem per signare tantum. Et haec videtur fuisse opinio Magistri in Littera : et fait opinio Prepositivi et Guliclmi Altisiodorensis, et aliorum anliquorum.
Fuerunt alii qui dicerent, quod confert gratiam, scilicet recessum a peecato, non autem ordinem ad bonum. Et si queritur, Qua sit illa gratia? dicunt, quod est illa qua excipit concupiscentiam ne ruat in preceps : et secundum illos oportet dicere, quod secundum matrimonium sit gratia illa, vel aliquid ci conjunclum exterius, quod mitigat concupiscentiam, ne ferveat ultra nuptiarum honestatem et bona matrimonii. Et hoc ultimo modo dicunt illi esse gratiam quam confert matrimonium. Et dicunt probabiliter isti, quod hiee est causa quare quidam Patres videntur dicere, quod non confert gratiam, quia non confert eam in ordine ad bonum, sed a malo tantum : ad bonum autem habet quoddam impedimentuni non ex se, sed ex consequentibus oncribus. Et hoc dicunt sentire Apostolum, I ad Corinth. vn, 35, dicentem : "Porro hoc ad utilitatem vestram dico, non ub laqueum vobis inpiciam, sed ad id quod honestum est, supple, provocem, et guod facultaiem prebeat sine impedimento Dominium obsecrandi", Mee autem opinio plus placet mihi quam prima.
Tertii quidam satis perifi dixerunt, quod confert gratiam in ordine ad bonum, non quodcumque bonum, sed hoc bonum quod facere debet conjugatus : et hoc est quod fideliter conjugi assistat, et opera sua illi communicet, et prolem susceptam religiose nutriat, et hujusmodi. Et haec etiam probabilis est multum.
Ad objectum autem contra, dicendum quod gratiam confert : et qualiter intelligatur, quod "non meretur palmam," supra expositum est. Quod autem dicitur, quod "consummatur per actum turpiludinis," dicendum quod falsum est, sed consummatur per actum honestum a Domino benedictum, cuiin poenam adjuncta est turpitudo concupiscentiae : et hee non obstat, ut superius dictum est.
Ad aliud dicendum, quod conceditur infirmitati, sicut Sancti dicunt : sed est infirmitas duplex. Una est infirmitas prostrata jacens in infimis, et alia quae non jacet, sed est infirma ad excellens elevatum, quod tamen est majori laude dignum. Et quod primo modo conceditur infirmitati, est sicut id quod dicitur, ad Roman. xiv, 2: "Qui infirmus est, olus manducet". Et hoc non habet praemium nee gratiam. Sed quod secundo modo concedilur infirmitati, est bonum meritorium, sed non habet laudem excellentem: et hoc est matrimonium, et ideo confert gratiam.
Ad aliud dicendum, quod hoc accidit matrimonio ex adjunctis, et non ex seipso, precipue tamen ex adjunctis duobus, scilicet concupiscentia quae est adjuncta actui, et impcdimento Dominum obseerandi, quod adjungitur oneribus ejus : et ideo decipit argumentatio illa per accidens.
On this page