Articulus 1
Articulus 1
In quo genere sit matrimonium?
Hoc habito, incidunt hic tres questiones ad intellectum horum capitulorum pertinentes, quarum prima est hee, In quo genere sit matrimonium ? Secunda autem, Quid sit? Tertia, de consequentibus matrimonium, de quibus mentio fit in Lidiera.
Ad primum objicitur sic: 1. Nullum est vinculum nisi aliquid sit vinciens quod est ligatio qua vincit: sed matrimonium est vinculum quo ligantur legitime persone contrahentes matrimonium: ergo non est ligatio ipsa: ergo est aliquid quod est ante ipsam ligationem: hoc autem est absolutum: ergo matrimonium est in aliquo genere absoluto.
2. Adhuc. Si quaeratur ab aliquo matrimonio juncto, a quo sit ligatus? ipse dicet, matrimonio : ergo matrimonii essentia diversa est a ligatione ipsa: ergo ut prius.
3. Adhuc, Numquam est similitudo inter aliquos, nisi sit qualitas absoluta una in eis ambobus : ergo a simili numquam erit conjunctio vel vinculum inter aliquas personas, nisi sit absolutum aliquid conjungens ambas: et hoc est essentia matrimonii: ergo matrimonium est in genere absoluto.
4. Adhuc, Augustinus in sexto de 7rinitate dicit, quod "nullum est relativum quin sit etiam aliud quod non est relativum :" sed conjunctio matrimonit relatio quaedam est: ergo matrimonium est etiam aliud aliquid quod non est relativum, sed absolutum: ergo in genere absoluto.
5. Adhuc, De essentiali sibi non pradicatur aliquid absolute oblique, nec es~ sentiale de ipso : quia non dicitur, homo est animalis, sed potius animal: sed satis perspicuum est, quod matrimonium oblique predicatur de conjunctione, quia dicimus, quod hec est conjunctio matrimonit: ergo matrimonium non essentialiter est conjunctio.
6. Adhuc, Dicit Aristoteles, quod differentes sunt diffinitiones passionum, et subjectorum : quia in diflinitione passionis id quod est essentiale, est sicut genus, et passionis subjectum est ut diffinitio : sicut cum diffinitur simum, et dicitur nasi curvitas, curvitas specificatur et contrahitur anaso: et tamen curvitas est essentia simi, et nasus subjectum: et in omnibus talibus contrahens nihil est de essentia contracti: ergo a simili cum dicitur, conjunctio matrimonii est conjunctio, videtur quod conjunctio trahitur per hoc quod dico matrimonium: ergo matrimonium non est de essentia conjunctionis: ergo videtur, quod sit in aliquo genere absoluto, et non in relatione: et hoc est contra omnes.
In contrarium hujus sic objicitur : 1. Matrimonium dividitur per conjunclionem et vinculum : ergo est in ipso tamquam in genere proximo : ergo in genere conjunctionis est sicut in gencre primo.
2. Adhuc, Quando alterum de altero praedicatur ut de subjecto, id quod est genus supcrioris, etiam est genus inferioris : sed conjunctio hoc modo pradicatur de matrimonio : ergo quod est genus conjunctionis, est etiam genus matrimonii : genus autem omnis conjunctionis est relatio : ergo matrimonium est in relatione ut in gencre. |
3, Adhuc, Quidquid est in uno respectu alterius, et e converso in altero respectu istius, est relativum equiparantiae : sed sic in viro et in muliere est matrimonium : ergo, etc.
Responsio.. Ad hoc dicendum, quod matrimonium est in genere relationis, sicut probant ultima objectiones, et dicit relationem equiparantiae : quia vir et mulier equales sunt in his quae sunt matrimonii.
Ad prmum autem quod contra objicitur, dicendum quod matrimonium est ipsum vinculum : sed sicut dicitur, quod paternitas est ipsa natura relationis qua pater refertur ad filam, et tamen paternitas est relatio : sed quia significatur ut abstracta, ideo non querit determinari extra : ita matrimonium dicitar abstractum : et ideo dicitur matrimonium vinculum sive conjunctio, sicut paternitas relatio : et non est ibi diversitas, nisi in matrimonio.
Ad aliud dicendum, quod Augustinus accipit relativum relatum, et non naturam ipsius relationis : et de ista verum est quod dicit. Sed matrimonium dicit ipsam relationis naturam.
Et ad illud dicendum, quod non ita conjunguntur cum dicitur matrimonium vineulum, sicut cum dicitur curvus nasus. Prima enim conjunguntur in habitudine forme ad suum actum, secunda autem in habitudine ad suum subjectum et formam ; et ideo non est simile. Cum enim dicitur vinculum matrimonii, simile est ac si diceretur, relatio paternitatis est qua pater refertur ad filium.
On this page