Text List

Articulus 2

Articulus 2

An diffinitiones matrimonii sint bene assignate ?

ARTICULUS II. An diffinitiones matrimonii sint bene assignate ?

Secundo queritur, Quid sit matrimonium ?

Et accipiantur quecumque diffinitiones inveniuntur de ipso.

Prima autem in Littera est hac : "Matrimonium est viri mulierisque maritalis conjunctio inter legitimas personas individuam vite consuetudinem retinens."

Juris autem periti diffiniunt dicentes : "Matrimonium est consortium vite communis, et conjunctio divini et humani juris,"

Hugo de sancto Victore sic diffinit : "Matrimonium est duarum idonearum personarum legitimus de conjunctione consensus."

ConTRA PRIMAM sic objicitur, 1. Quia dicit : Viri et mulieris : poterant enim aliquando haberi plures mulieres ab uno viro : ergo deberet dicere, Viri et mulieris vel mulierum.

2. Item, Queritur de hoc quod dicit : Conjunctio maritalis : sicut enim est inaritalis conjunctio, ita et uxoralis : ervo ita bene deberet dicere, uxoralis vel uxoria conjunctio sicut maritalis.

3. Item, In his quae pertinent ad matrimonium, vir et mulier equales sunt ; ergo ita bene debet illa conjunctio nominari a muliere sicut a viro.

Item, Conjunctio maritalis non videtur esse nisi in actu mariti : actus autem mariti est copula carnalis : ergo videtur, quod non sit matrimonium nisi in copula carnali: et hoc est ante reprobatum,

4. Item, Quaeritur de hoc quod dicit: Inter legitimas personas : omnis enim persona est legitima, quia quae non est legitima uni, est legitima alii : ergo videtur, quod hoc superflue sit additum diffinitioni.

5. Adhuc, Si dicatur, quod legitime sunt quae polentes sunt ad coeundum. Contra : Matrimonium nec perficitur nec est per concubitum carnalem : ergo illo non existente non impeditur : ergo videlur, quod etiamsi sint impotentes ad coeundum, adhuc legitime sint ad contrahendum.

6. Item, Legitima persone sunt legihus matrimonii ligate : ergo uxor alicu- jus adhuc legitima est ad contrahendum, quod falsum est : ergo male videtur hoc additum.

7. Ulterius objicitur de hoc quod sequitur : Individuam vite consuetudinem retinens. Videtur, quod sit vita dividua : quia nec in merilo nec in actu peccati conveniunt, sed distinguuntur : ergo non habent individuam vite consuetudinem.

8. Item, Fiat divortium vel separatio a thoro in perpetuum, tunc inter cos non est consuetudo vite individue : ergo non est inter eos matrimonium, quod falsum est.

Ulterius quaeritur de secunda sic : 1. Inter socios, ut dicunt Philosophi, Aristoteles et Tullius, est consortium vitae communis, et etiam inter cives, et similiter inter patrem et natum, et communicalio divini et humani juris : ergo videtur, quod sit matrimonium inter eos, quod falsum est.

2. Item, Quid vocatur ibi jus divinum? non enim communicant in divinis. Prosatio. Divina (ut dicit beatus Dionysius) non dantur nisi per meritum : sed meritum dispar est inter mulierem et virum: ergo non communicant sibi invicem divina.

3. Item, Contingit sepe, quod unus conjugum participat et sequitur jus divinum, et alter non : ergo videtur, quod non communicant sibi invicem jus divinum.

4. Similis objectio est de jure humano : quia humano jure et divino vir est caput uxoris : et hoc jus non communicat uxoris : ergo videtur, quod nec divini nec humani juris communicatio sit matrimonium.

Ulterius quaeritur de tertia quae est Hugonis in libro IT de Saeramentis :

1, Videtur enim instantia contra hoc quod dicit, Duwarum personarum, etc., hoe quod Jacob habuit duas uxores, et David decem: non ergo est tantum duarum,sed duarum, vel trium, vel plurium.

2. Item, Videtur quod male additur, Idonearum : quia idoneitas est per virtulem, vel gratiam dignitatis : et non dantum iilew, sed etiam existentes in pec ealis contrahere possunt.

Item, Idonearum aut dicit idoncitatem gratia, aut nature. Si gratia. Conrra: Existentes in peccato contrahere possunt, et sunt idonei ad coatrahendum : ergo non dicit idoneitatem gratia. Si autem dicat idoneitatem natura. Contra : Secundum hoc natura homines equales genuil: ergo omnes equaliler idonei sunt ad contrauendam, quod falergo male ponitur ibi, /donea-

3. Ultertus, Legitimus consensus est causa efficiens matrimonii : et causa officiens non est suum eaueatum: ergo legitimus consensus non est matrimonium: videtur ergo, quod diffinitio sit mala,

Resvonsto. Dicendum, quod iste diffinitiones selis bona sunt. Prima enim dicit genus, et materiam remotam et proximam, ebaclum qui est vite individuilas. Genus antem est sicut forma: et ideo ila omnibus aliis dari potest.

Ad primum ergo quod contra objicitur, dicendum quod secundum naturam optime institutum est, ul dicit Magister Mueo, quod nou est nisi una unius : propter quod dixit Adam: Hoe nune os ex ossibus meis... + et-erunt duo in carne una*: non dixit tres vel quatuor, Et quoad hoc, quod secundum naturam oplime institutum est, datur hae diffinitio matrimonil, Et hoc est quod dicit Magister Itugo : "Hoc tempore cum una muliere non simul cum pluribus initur conjuginm, dicente Apostolo : Propler fornicufionem unusquisque suanl wrorem habeat?, Non dicit ezrores."

Ad aliud dicendum, qued conjunctio piaritalis est unio in maritalem copulam.

Ad hoc quod contra objicitur, dicendum quod maritalis copula vocatur communicatio operationum ea communicatione qua vir et muliecr communicant conjugaliter : hoc autem contingit fieri etiam non subsequenti copula carnali. Et ita patet solutio ad objectum contra illam particulam.

Ad inem dicendum, quod a digniori denominatur copula illa, scilicet a marito.

Ad hoc autem quod objicitur, quod equales sunt, etc., dicendum, quod verum est in debiti solutione et petitione : sed tamen in aliis pluribus vir caput est muulieris.

Ad aliud dicendum, quod non omnes persone sunt legitime, sed quaedam suat legiiima simpliciter, et quaedam legitima secundum quid. Simpliciter legitima sunt guibus non obstat aliquod eorum impedimentorum quae personas faciunt illegilimas. Legitimew secundum quid sunt, quibus aliquid obviat. Nec valet, Hive mulier est legitima huic : go est legitima: quia est ibi fallacia secundum quid, et simpliciter.

Ad toc autem quod objicitur de impotentibus ad cocundum, dicendum quod hic est una causa illegitimitatis personarum : plures autem esse infra determinantur.

Ad aliud dicendum, quod legitime persone sunt, quibus nullum impedimentum obviat : sed non sequitur, quod ile semper contrahere possint, quia jam contraxerunt : et tunc essentialiter est inter eas matrimonium.

Ad aliud dicendum, quod individua dicitur vita, co quod opera communicat ad matrimonium, et ad onera matrimonii sublevanda ordinata, scilicet quia non possunt viventes disjungi, ut aliis copulentur quamdiu ambovivunt : et non yocatur communio in merito vel peccato, quia in talibus persone manent discrete.

Ad aliud dicendum, quod etiamsi fiat separatio a thoro vel ex malitia, vel ex alia causa justa vel injusta, nihilominus adhuc manet individuitas quoad hoc, quod aliis conjungi non possunt.

Ad hoc quod objicitur de secunda, dicendum quod consortium viri et mulieris est consortium vite individue et indissolubilis, nisi per mortem: et tale consortium non est inter socios et alias personas inductas : et ideo etiam non est consortium simpliciter, nisi inter conjuves, sicut dicitur, Esther, vu, 8: "Consortem regni nostri, Esther, voluit opprimere."

Ad hoc autem quod dicitur de communicatione, dicendum quod intelligitur de communicatione animorum et corporum, nisi de pari consensu abstineatur : et hoc ex divino et humano jure confirmatur. Et st ila intelligatur diffinitio, tunc non tenent objectiones : tamen Decretiste parum solent curare de diffinitionibus vel aliis ad subtilem intellectum pertinentibus.

Ad in quod objicitur de tertia, dicendum quod secundum Hugonem sicut ipse vlossat, intelligitur diffinitio illa de matrimonio in Novo et non Veteri Testamento contracto. Si tamen aliquis vellet eam extendere ad omne tempus, dicatur ut prius, quod secundum naturam matrimonii una est unius : sed ex causa possunt accipi plures : et hoc contingit per accidens, scilicet quando pauci sunt Deum colentes.

Ad aliud dicendum, quod idoneitas lic nec est ex natura, nec ex gratia, sed ex causis legitimis: et ideo illa ratio procedit ab insufficienti.

Ad aliud dicendum, quod re vera hee diffinitio datur per causam eflicientem : unde non est ibi predicatio essentialis, sed potius per causam dicitur, sicut dies est sol lucens super terram.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 2