Articulus 3
Articulus 3
An alter conjugum sine altero continere potest ?
Tertio, Queritur de his quae consequenter dicit Magister in explanatione diffinitionis, et preecipue de hoc quod dicit, ibi, B, quod absgue consensu alterius neuter continentiam profiteri potest, vel orationt vacare: et quod inier eos dum vivunt, vinculum conjugale permanet, ut alir se copulare non liceat, et ut invicem alter alteri exhibeat, etc.
Videtur enim hoc falsum esse: quia 1. Veri conjuges efficiuntur per consensum : sed post illum ante carnalem copulam, alter irrequisito alio potest convolare ad frugem melioris vite : et tunc datur alteri licentia nubendi : ergo falsum videtur quod dicitur in Littera.
2. Item, Minus bonum non prejudicat majori bono : sed majus bonum est votum continentiw, quam matrimonium : ergo matrimonium non prejudicat voto : ergo matrimonium non excludit votum continenti# : ergo etiam post contractum et consummatum matrimonium, potest fieri votum continentie, etiam alio irrequisito.
3. Item, In naturis minus lumen non excludit majus, sed e converso : sed matrimonium est sicul lumen, et votum continentiae perpetue est sicut majus lumen : ergo licet votum excludat matrimonium, tamen ipsum non excludit votum continentiae perpetue.
4. Item, Nulli precludenda est via proficiendi in melius : ergo nec matri- monio juncto : sed per volum continentiae proficit in melius: ergo matrimonium non debet eum ab hoc yoto impedire.
5. Item, In nulla alia virtute status inferior excludit statum altiorem, sicut castitas incipiens, non excludit statum castitatis proficientis et perfect, et sic est de justitia, fortitudine, et omnibus alltis : ergo etiam in continentia status inferior non excludit statum allioris continenUe : ergo licet aliqua persona matrimonio juncta sit, non tamen potest ei prohiberi per conjugem quin transeat ad continentiam altioris status.
In contrarium est, quod nihil est faciendum cum prejudicto juris alterius persona : sed per matrimonium mulier efficitur juris alterius persona, et e converso: ergo nihil est faciendum cum praejudicio juris illius: votum autem continentia non potest ficrt sine praejudicio alferius conjugis: ergo sine consensu suo fieri non potest. Probatur autem prima per hoc quod dicit Apostolus, ad Roman. 1, 8: "Et non faciamus mala ut veniant bona : quorum damnatio justa est", Secunda autem probatur per hoc quod dicit Apostolus, I ad Co- rinth. vu, 4: "Mulier sut corporis potestutem non habet, sed vir : similiter autem et vir", etc.
Quod est concedendum, dicendo ad primum, quod ante carnalem copulam non est inter eos nisi vinculum spirituale : et ideo ad solutionem illius sufficil mors spiritualis. Unde cum alter convolat ad frugem vila melioris in claustro, tunc moritur spiritualiter : et tunc alter est absolutus.
Ad aliud dicendum, quod bonum minus quando simpliciter est, tunc non prejudicat bono meliori: sed quando melius non potest fieri nisi cum damno et lesione juris alieni, {unc non est transeundum de minori bono ad melius : quia non est melius quod est injustum.
On this page