Text List

Articulus 4

Articulus 4

An mutuus consensus per verba vel signa expressus, sit causa efficiens matrimonii ?

ARTICULUS IV. An mutuus consensus per verba vel signa expressus, sit causa efficiens matrimonii ?

Incidunt super primam questionem Magistri hic questiones tres : quarum prima est, Utrum mutuus consensus per verba vel signa expressus sit causa efliciens matrimonii? Secunda, Utrum semper fuerit causa efficiens matrimonii talis consensus, vel non? Tertia, Quare in hoc sacramento consensus requiritur pro causa, et non in aliis ?

Ad primum objicitur sic : 1. Dicit Hugo de sancto Victore in libro de Sacramentis, tractalu de matrimonio: "Kos qui conjunguntur, sic oportet consentire, ut invicem se spontanee recipiant." Ergo consensus facit matrimonium, .

2. Ad hoc autem multa in Litfera inducuntur auctoritates.

3. [tem, Per rationem objicitur sic : quia de meo non potest fieri tuum, nisi de meo consensu: cum ergo in matrimonio de meo efficiatur tuum, et ¢ contra: ergo oportet mutuum adesse consensum qui hoc efficiat.

Sed quia hoc ab omnibus dicitur, objiciatur in contrarium sic :

1. Matrimonium est sacramentum : sed in omni sacramento efficicns est divina virtus, ut dicit Augustinus : ergo in matrimonio causa efliciens est divina virtus : ergo consensus mutuus non est efliciens causa matrimonii.

2. Item, Diversorum specie sunt diversx causae cfficientes : sed sacramentum et contractus justitia sunt diversa specie : ergo diverse sunt causae eflicientes : sed consensus est contractus causa : ergo non est causa matrimonit.

3. Item, Omne sacramentum [cclesie consistit in operatione ministrorum Lcclesie : ergo et matrimonium : sed contvahentes matrimonium non sunt ministri Ecclesia : ergo operatio ipsorum non debet esse causa efficiens matrimonii.

4. Ttem, Consensus latet: sed causa efficiens debet esse aperta ad minus quoad operationem : ergo, videtur, quod consensus non sit causa efliciens.

Si dicas, quod per verba exprimitur. Contra : Verbum sepe est nuntius fallax, quia dicitur in Psalmo cx, 11, quod omnis homo mendax : ergo videtur, quod per verba non possit sufficienter certificari,

5. Item, Ponamus, quod aliquis dicat verba exprimentia consensum ad decipicndum, et non ad consenticndum : constat, quod hic non est consensus : ergo non est matrimonium : ergo mulier admittens illum, fornicabitur, quod grave est dicere, et falsum est.

6. Item, Matrimonium § sicut querit consensum in uno, ita querit consensum in alio conjuge : ergo oportet esse duos consensus : et isti duo certificari non possunt : ergo semper remanent in dubio, utrum sit matrimonium vel non : sed qui facit in dubium quod timet esse peccatum mortale, peceat mortaliter : ergo quilibet cognoscens uxorem suam, secundum hoc mortaliter peccaret, quod falsum est.

7. Item, Objicitur de hoc quod dicit, Per verba expressus : aliqui cnim sunt muti, qui verba non formant: ergo illi contrahere non possunt, quod falsum est.

8. Item, Aliqui sunt sese non intelligentes : ergo isti non possunt contra~ here.

9. Item, Aut consensus habet a verbis quod facit matrimonium, aut e contrario verba a consensu, aut utrumque simul habet facere matrimonium. Si tu dicas, quod consensus habet a verbis. Contra : Nihil dat quod non habet: ergo verba habent illud etiam sine consensu : ergo si quis dicat verba, etiamsi non consentiat, ipse efficit matrimonium, quod falsum est. Sie converso verba habent a consensu, similiter objicitur : ergo consensus habet illud ante verba: contingat ergo, quod due persone silenter in se mutuo consentiant : ergo inter eos erit matrimonium: ergo non possunt aliis copulari, quod falsum est. Si autem wrumgue simul habet: tunc male dici- tur in Littera, quod solus consensus facit matrimonium.

10. Item, Videmus quasdam suum consensum non exprimere, sed omnino tacere parentibus eas aliis tradentibus : ergo videtur, quod tale non esset matrimonium : quod iterum falsum est.

11. Item, Juramentum fortius est, quam simplex verbum. Ponamus ergo, quod aliquis contrahat hodie in facie Ecclesiae per verbum de presenti, et cras vel alio tempore juret in facie Ecclesie, quod numquam consenserit, magis standum erit suo juramento, quam suo verbo: ergo istum talem non debet Ecclesia compellere ad commanendum.

Sidicas, quod Lcclesia testis est de preterito consensu. Contra : Eeclesia non est testis nisi de eo quod vidit : sed non vidit consensum : ergo non potest esse testis de consensu, nisi quantum eredit verbo quod tunc dixit: sed iste modo jurat, quod numquam intendit consentire : videtur ergo, quod standum sit suo juramento, quod falsum est : ergo videtur, quod causa efficiens matrimonii non sit consensus.

Uurerius quaeritur de hoc quod additur in Litera: Per verba de presenti: et si consentiant in futuro, quod ille consensus non est efficax ad matrimonium faciendum.

Videtur enim hoc esse falsum: quia 1. De quacumque alia re potest fieri contractus in futurum : ergo et de ista.

2. Item, Philosophi locuti sunt de commutationibus et contractibus, et numquam ponunt aliam causam efficientem contractus in futurum, et aliam causam contractus in presenti : ergo videtur, quod nihil sit quod dicitur in Lidéera.

3. Item, Sicut futurum distat a prasenti per exspectationem, ita prateritum per memoriam, ut dicit Augustinus : cum ergo consensus in futurum non faciat matrimonium, videtur quod neque consensus qui fuit in preeterito faciat matrimonium : quod falsum est, quia matri- monium est inter eos qui in preterito consenserunt.

4. Item, Futurum et presens non differunt nisi per materiam : sed ea quae fantum materia differunt, non differunt specie per causam efficientem : ergo non est alia causa efficiens matrimonii in futuro, et in presenti.

5. Item, Majus est intrare claustrum, quam contrahere matrimonium : sed in futurum possum consentire de intrando claustrum : ergo etiam possum consentire in futurum de contractu matrimonii : ergo nihil est quod dicitur in Littera, ut videtur.

Responsio. Dicendum, quod Magister verum dicit in Littera.

Ad primum ergo quod contra objicitur, dicendum quod istud sacramentum, ut prius determinalum est, non est tantum divinum : et dictum Augustini intelligitur de sacramentis tantum divinis : istud autem cum sit circa actus hominum, ab actibus hominum dependet, sicut et ponitentia in quibusdam actibus suis.

Ad aliud dicendum, quod ministri Ecclesia simpliciter in administratione habent Ecclesie sacramenta tantum divina : sed illa quae sunt humana secundum doctrinam administranda sunt : et ideo talia propter imperfectum eis adjunctum non administrant, sed docent qualiter honeste et secundum Deum fiant : et hoe sufficit in talibus sacramentis.

Ad aliud dicendum, quod latens omnino consensus non potest facere matrimonium, quia non est nisi unius, co quod non procedit in alium: et ideo consensus in signis expressus facit cum, et tunc non latet.

Ad id quod contra objicitur, dicendum quod verbum quandoque nuntius fallax est: sedtamen quia Ecelesia non nititur ad impossibile, et impossibile est homini cognoscere cor, ideo judicat secundum faciem : et ideo dicit esse matrimonium, quando est per verba de presenti contractum,et ideo compellit illum commanere.

Ad aliud dicendum, quod quoad illum quinonconsentit, non est matrimonium, nec simpliciter est matrimonium : quia matrimonium non est in uno, sed in duobus, et non claudicat : tamen alter excusatur in coitu, quia secundum faciem in plenum est ¢i satisfactum de matrimonio : et ideo est ibi ignorantia faci particularis, sed non juris sive universalis : et Keclesia compellit cam commanere, quia secundum faciem judicat : et si vult evitare gehennam, necesse est quod consenial,

Sed ponaimus talem casum, quod aliquis per verba de presenti decipiat primam in facie Ecclesia, sed cum secunda contraxerit vere, quid illi est faciendum ? Dicendum, quod Kececlesia debet eum compellere ad primam : ipse autem potius debet excommunicationem sustinere, quam commanere cum illa: sed vadat cam secunda in extremas regioncs, et ibi commaneat sibi reddendo debitum : quod si non potest, sustineat ecxeommunicationem cum dolore cordis et moriatur in ca.

Ad aliud dicendum, quod homini debet sufficere certitudo secundum faciem : quia aliam habere non potest, et illam habet per verba de presenti consensum exprimentia.

Ad aliud dicendum, quod verba ponuntur ibi generaliler pro quibuslibet sienis consensum de praesenti exprimentibus, et precipue pro coitu si sponsionem de futuro sequeretur.

Ad aliud dicendum, quod verba habent de consensu, et consensus solus efficeret si in notitiam alterius procedere possel,

Ad objectum contra, dicendum quod ili tales non habent consensum per verba expressum, et consensus im verbis tantum facit matrimonium, causa dicta : et ideo nihil valet illa objectio.

Ad aliud dicendum secundum Hugonem dicentem sic: "Eos qui conjunguntur sic oportet consentire, ut invicem se spontance recipiant:" quod judicatur fieri si in desponsatione minime contradicant : consentit enim qui minime contradicit, juxta illud Pandectarum : "Isti lia patri consentire videtur, nisi evidenter dissentiat." Et alibi, "Que patris voluntati non repugnat, corsentire intelligitur."

Ad Aniup dicendum, quod etiamsi cum multis'juret, dummodo antecedens probari possit, non credetur et: quia Ecclesia secundum facie judicat, Deus autem intuetur cor: et ideo ille talis faciat pacem inter se et Deum sicut vult et potest: quia Ecclesia cogit cum redire ad primam.

Ad aliud dicendum, quod solus consensus de presenti facit matrimonium, et non de futuro.

Ad id quod contra objicitur, dicendum quod alius contractus de futuro, eliam non est contractus, sed crit contractus si in futuro per presens fiat: sed tamen aliud est contracitus de futuro, et aliud exspectatio pretil im futuro de contractu jam facto. Unde patet, quod contractum possibile est esse prasentem, cum pretium: recipictur in futuro. Et similiter est in matrimonio, quod sponsalia de futuro non faciunt matrimonium, sed crit matrimonium quando consensus de prasenti intervenerit.

Ad aliud dicendum, quod dictum Philosophorum est verum et de contractu et de matrimonio, ut patet prahabitis.

Ad aliud dicendum, quod contractus de preterito matrimonium non cfficit, sed effecit ipsum : et ita se habet contractus de futuro, quod non efficit, sed efficict quando convertetur in preesens.

Ad aliud dicendum, quod ea qua dif ferunt specie in rebus, nihil prohibet differre specie in voluntate et desiderio : quia accidens quod accidit rei per se ut finis voluntatis, accipitur ab actu anime : et ideo differentia accidentalis in re facit quandoque substantialem in voluntatibus, que differunt penes volita qua ut fines accipiuntur. Et ita est in consensu rela- tio ad verbum presentis temporis et futuri.

Et heec solutio notanda est in tota materia ista : quia necessaria est.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 4