Text List

Articulus 5

Articulus 5

An talis consensus semper efficiat matrimonium ?

ARTICULUS V. An talis consensus semper efficiat matrimonium ?

Secundo queritur, Utrum consensus talis semper efficiat matrimonium vel non ?

Videtur autem, quod non: quia 1. Dicit Magister Hugo : "Arbitror, quod sufficiebat in antiquo tempore patrum ad contrahendum conjugium alterna viri et mulieris in rebus necessariis providentia, et de solvendo carnis debito consensus : ita tamen, quod mulier promittebat se fidem thori viro servaturam, vir autem quandoque poterat aliam ducere, et dato libello repudii uxorem dimittere." Ergo videtur, quod vir tune non tenebatur consentire.

2. Item, Si verba de presenti fuerunt, Accipio te in meum: cum meus non possit esse qui alterius est, videtur quod mulier non possit hoc dicere, quae conjungitur uni qui plures habet : ergo non potest in eum consentire : ergo videtur, quod tunc consensus matrimonium non fecit.

3. Item, Meus non est, qui potest me dimittere : sed tunc potuit dimittere dato libello repudii : ergo videtur, quod non suus : ergo nec fuerat ibi consensus, quia consensus facit suum. Et hec quandoque fuit opinio Hugonis de sancto Victore.

In contrarium hujus objicitur : quia 4. Dicitur, Genes. xxiv, 57: "Vocemus puellam, et queramus ipsius voluntatem": et querebatur consensus puelle : non querebatur autem nisi propter matrimonium : igitur consensus de presenti, et tunc fecit matrimonium.

2. Item, Quid faceret matrimonium nisi consensus ? Constat autem quod illa que matrimonialiter conjuncta est, cognoscitur ut sua: sed suam non potest aliquid facere nisi consensus: ergo videtur, quod etiam tunc consensus fecit matrimonium.

Responsio. Videtur mihi sine prajudicio, quod etiam tunc matrimonium fecit consensus per verba de presenti expressus. Et dico, quod vir polest esse suus mulieris dupliciter, scilicet simpliciter in omnibus: et sic alii copjugi non posset: et hoc modo suus estin Novo Testamento in quo una est unius. Alio modo poterat esse suus in opere generationis: et hoc modo unus potest esse plurium, sicut dicit Aristoteles in IV prime philosophie, quod unus multas implet. Et consensus Veteris Testamenti quando dicebatur, Accipio te in meam, sic intelligebatur, et ille erat consensus qui tunc effecit matrimonium : et est causa ila quae dieta est, scilicet paucitas Deo servientium, et multitudo eorum qui ad idololatriam pertrahebant, quando adhuc non erat tempus feecunditatis spiritualis.

Ad primum ergo dicendum, quod au~ ctoritas inducta intelligitur, quod non omnino consenticbant ut modo.

Ad aliud dicendum, quod jam dictus est verborum sensus quando dicebant, Accipio te in meum. Et per iJlam expositionem distinctionis prehabite patet solutio ad argumentum illud.

Ad tertium dicendum, quod sicut dicit Dominus, Matth. v, 34 et xix, 7, libellus repudii dabatur propter duritiam, et ideo preter jus matrimonii fuit: et ideo dimissa adhuce per jus fuit sua.

Utrum autem hujusmodi dimissio imputaretur tunc vel non, infra erit in queestione.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 5