Text List

Articulus 7

Articulus 7

An conjugium dicatur consistere in unione animorum vel corporum ?

ARTICULUS VII. An conjugium dicatur consistere in unione animorum vel corporum ?

Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, E, "Quod autem ab ipsa desponsatione, etc."

Videtur enim objici pro ista opinione sic: 1. Debitum habere in corpore alterius, cum ante non sit habitum, non continvit nisi in alio conferente jus illud in illo corpore: sed jus illud confertur ex primo consensu per verba de presenti expresso: ergo ex tuncest illud debitum: sed hoc debitum est effectus conjugii: ergo est tunc est matrimonium: ergo conjugium est ex tunc.

2. Item, Nobilior est anima, quam corpus: ergo unio animarum nobilior est in matrimonio, quam corporum: ergo conjugium magis perficitur ex conjunctione animarum, quam corporum : ergo in tali conjunctione magis est conjugium.

3. Item, Supra probatum est, quod conjugium magis perficitur per consensum animorum : ergo ex tunc etiam vocatur conjugium, et nec ante, nec post.

4. Item, Illud facit rem quo posito ponitur, et destructo destruitur: sed ita facit conjugii consensus: ergo ex tune vocantur conjuges. Secunpa patet ex hoc, quod si conjunctio corporum faceret matrimonium, semper faceret: et hoc patet esse falsum: cum ergo non sint in matrimonio nisi consensus, et commixtio corporum, videtur quod cx consensu conjuges vocantur.

5. Item, Copula non efficit conjugium nisi precedente consensu, et per consensum : ergo consensus magis efficit matrimonium : et sic iterum habetur propositum.

In conrrarium hujus objicitur pro sequenti opinione, quod 1. Dicit Augustinus, quod "nuptia sunt bonum mortalium:" sed mortalitati non subvenitur nisi per commixtionem corporum : ergo nuptiae non sunt nuptia nisi per commixtionem corporum: ergo nec conjuges vocari debent nisi per commixtionem corporum.

2. Item, Uxor datur viro in adjutorium, sicut dicitur, Genes. 1, 19: sed non est adjutorium nisi generationis : cum ergo hoc non fiat nisi per corporalem commixtionem, videtur quod a corporali commixtione vocetur uxor,

3. Tem, Non dixit Adam: Erunt duo in anima una, sed potius, erunt duo in carne una : ergo ab unitate carnis dicuntur conjuges: ergo ante corporalem commixtionem conjuges dici non debent.

4. Item, Quedam persone prohibentur a matrimonio tam in Jege nature, quam in lege veteri, quam etiam in lege nova: aut ergo hoc fit propter conjunctionem cordium, aut propter commixtionem corporum, aut propter utrumque. Si primo modo, videtur quod hoc sit falsum : quia consanguinilas magis facit ad unitatem cordium confovendam: ergo non deberent tales persone a matrimonio prohiberi : ergo relinquitur, quod aut propter unitatem corporum, aut propter utrum- que: et quodeumque dicatur, habetur quod dicit sequens opinio.

5. Item, Ubi Moyses prohibet personas que uxores esse non possunt, ibi tali modo utitur loquendi: Yurpitudinem matris tue non discooperies' : constat autem, quod hoc non fit nisi per commixtioncm corporum : ergo non fit uxor nisi per commixtionem corporum.

6. Item, Conjunctio cordium inter multos est non per conjugium: sed conjunclio corporum precedente pactione matrimonii inter nullos est nisi inter conjuges : ergo videtur, quod conjunctio corporum faciat matrimonium, et non conjunctio animorum tantum.

Sorurio. Ad hae dicendum, quod prima opinio est vera: secunda autem falsa.

Ad hoc autem quod primo objicitur pro secunda, dicendum quod nuptia dicuntur bonum mortalium ratione boni prolis : sed tamen non sunt tantum bonum mortalium, quia etiam essent si mortalitas non esset : et ideo non oportet, quod actu concubitus efficiatur.

Ad aliud dicendum, quod uxor datur viro in adjutorium generationis, et secundum Aristotelem etiam datur in adjutorium aliarum operationum : quia homo est animal conjugale, co quod non suflicit sibi in suis operationibus, et ideo etiam est animal gregale, ut dicit Philosophus. Sed tamen si concedatur dari in adjutorium generationis, non oportet propter hoc, quod efficiatur conjunx ipso concubitu, sed potius per pactionem conjugalem pracedentem: quia alter m primo concubitu. non cognosceret ut suam.

Ad aliud dicendum, quod Adam dixit hoc de matrimonio ratione boni principalis, et non dixit hoc ratione essentialis cause matrimonii : bonum autem principale matrimonii est bonum prolis.

Ad aliud dicendum, quod ille persone prohibentur rationc bene esse matrimo- nii : quia cum consanguinitas sit sufficiens causa feederis humani, voluit Deus dare foedus, quo alligarentur etiam remotiores : et ideo excipit propinquiores, ut necessitatem faceret se conjungendi aliis in foedere matrimoniali. Unde hic non tangit essentiam matrimonii : et ideo istud non ostendit proprium essentiale matrimonii.

Ad aliud dicendum eodem modo.

Ad utrimum dicendum, quod alia es societas in genere, et alia socictas conjugalis. Prima enim potest esse inter multos non matrimonio conjunctos. Secunda autem non : quia etiamsi numquam coenosceret corporaliter, adhuc vir non posset habere paclionem conjugalem cum personis prohibits.

Et sic patet solutio ad totum.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 7