Articulus 8
Articulus 8
Utrum et quando necesse est reddere debitum ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, G, post initiam : "Quia licet sponse ante carnalem copulam, etc."
Videtur, quod statim : quia 1. Per verba de presenti unusquisque potestatem habet et jus in corpore alterius: sed jus meum possum statim exigere : ergo videtur, quod statim post matrimonium uterque debilum tenetur solvere.
2. Item, Si quis facit contraclum cum aliquo simpliciter non determinans tempus, statim solvere tenetur : sed in contractu matrimonil sic fit contraclus, quod non determinatur tempus : ergo stalim tenetur solvere.
3. Item, I ad Corinth. vi, 5 : Nolite fraudare invicem, nisi forte ex consensu ad tempus. Virgo non potest negari debitum nisi ex consensu : ergo statim tenetur solvere si petatur.
4. Item, Ponamus, quod sibi immineat periculum tentationis quod pracayens contraliit : cum ergo debeat cavere suo periculo, statim debet petere debitum ; ergo et ille statim tenetur reddere.
1. Non statim sponsa exhibeatur, ne vilem habeat maritus datam, quam suspiravit dilatam : ergo videtur, quod non statim debeat reddere.
2. Item, Tob. vu et vin, passim, Tobias junior non statim reddidit debitum : sed prius tribus noctibus Deum invocabant ambo, ipse et uxor sua secundum doctrinam Angeli : ergo videtur, quod et aliis sic sit faciendum.
Solutio. Dicendum, quod secundum quod dicunt Jurisperiti, infra mensem tenetur debitum reddere. Hoc enim tempus prefigitur ei propter tres causas. Una et precipua causa est, ut deliberationem habeat convolandi ad altiora vota si voluerit. Secunda est praparatio eorum qu exiguntur ad solemnilatem matrimonil. Tertia est, ut desiderium dilatum affligat animos eorum, et ex hoc amplius postea in sui inyicem perseverent dilectione.
Ad primum ergo dicendum, quod statim habet jus, sed non habet ad statim usum : quia interest Legislatoris qualiter quisque suo utatur jure : et ideo statuit Jex. qualiter matrimonium honeste consummetur,
Ad aliud dicendum, quod secus est in emptione alterius rei: quia illi non est adjeclum onus et individualis societas, sed usus tantum qui nulli displicere potest : et ideo non oportet, quod suspendatur desiderium emptoris ad hoc ut habitam rem amplius diligat : sed ulramque illorum est in matrimonio. ,
On this page