Articulus 22
Articulus 22
An bigamia admittat dispensationem ?
Videtur autem, quod non : quia 1. Apostolus dicit, quod oportet Episcopum non esse bigamum ': sed in his prehensibilem esso, unius uvords virum, etc. que oportet non esse, non admittitur dispensatio quae ipsa esse faciat : ergo videtur, quod in bigamia non admittatur dispensatio.
2. Ad idem, Extra, de Bigamis non ordinandis, et infra: "Nos autem in hac questione taliter respondemus, quod cum hujusmodi clericis qui quantum in ipsis fait, secundas mulieres sibi matrimonialiter conjunxerunt, tamquam cum bigamis non liceat dispensari."
3. Ad idem objicitur per rationem : Facta enim Ecclesia debent esse rationahilia : sed irrationabile factum est, quod non habet convenientiam cum eo quod siynificat : ergo tale non debet esse faclum Eeclesiae : sed si bigamus ordinaretur, careret convenientia : ergo videtur, quod non sit dispensandum cum eis.
4. Item, Dionysius dicit in Leclesiastica hierarchia, quod "in omnibus thelelis Ecclesiae inyisibilia theoremata considerantur:" ergo et in hoc quod est Episcopum vel sacerdotem ordinari. Dicit autem Dionysius in Leclestastica hierarchia *, quod "invisibilia sunt principia ol scientia visibilium :" ergo si invisihilia sunt unica et individua, oportet quod etiam ipsa visibilia sint hujusmodi, vel non erunt principiata ab illis : sed si dispensetur cum bigamo, erit individunm principium divisi et scientia: ervo videtur, quod ritus Ecclesia evacuetur: sed quia hoc est impossibile : ergo non potest dispensari cum talibus.
In contranium hujus est, quod 1. Legitur, dist. 34, ubi dicit Martinus Papa: "Lector si viduam alterius uxorem acceperit, in lectoratu permaneat: aut si necessitas fuerit, subdiaconus fiat : nihil autem supra si bigamus fucrit." Ergo ad minus ad minorem ordinem sacrum suscipiendum potest fieri dispensatio.
2. Item, Communiter dicitur, quod Lucius Papa dispensavit cum Panormitano Episcopo qui fuit bigamus : ergo videtur, quod potest dispensari.
3. Item, II ad Corinth. u, 10 : "Cui aliguid donastis, et ego: nam et ego quod donavi, si quid donavi, propter vos in persona Christi". Glossa dicit: "Ac si Christus donaret." Sed constat, quod si Christus dispensaret cum bigamo, dispensatum esset : cum igitur Apostolica auctoritas sit in terris, potest adhuc dispensari per eos qui habent auctoritatem Apostolorum.
Sed tunc ulterius queritur, Per quem posset dispensari, Utrum per Episcopum suum, vel tantum per Dominum Papam ?
1. Illud decretum Martini Pape supra inductum, non potest intelligi de Papa: quia par in parem non habet potestatem : ergo intelligitur de inferiori, scilicet de Episcopo dicecesano : ergo ille in necessitate potest dispensare.
2. Item, Extra, Qui clerici vel voventes matrimonium contrahere possunt, ubi Alexander tertius sic scribit Remensi Archiepiscopo : "De diacono, qui in sabbato sancto alium diaconum vulneravit, et uxorem accepit. Taliter respondemus, quod si contrito et humiliato corde ad Ecclesiam redire voluerit, dimissa illa quam accepit in uxorem, et absolutione obtenta, injunctaque sibi peenitentia de utroque excessu, post eam peractam, dispensative poteris ei diaconatus officium reddere : et si perfects vite et bone conversationis fuerit, eum in presbyterum ordinare. Subdiaconum autem sive hominem interfecerit sive non, matrimonium non posse contrahere sacrorum canonum censura demonstrat." Ex hoe accipitur, quod Episcopus et potest dispensare et reddere exsecutionem ordinis prius suscepti, et ad ulteriorem ordinem suscipiendum dispensare.
3. Item, Ibidem, Alexander sic dicit : "Ex litterarum tuarum tenore accepi- mus, quod lator prasentium in subdiaconatus oflicio constitutus, quamdai sibi in conjugium copulavit, quam eumdem abjurare fecisti. Super quo pradentiam tuam in Demino commendamus mandantes, quod si ad monasticum ordinem transire voluerit, et tibi post laudabilem ipsius conversationem visum fucrit, cum ad majores ordines promoveri concedas. Quod si ad religioneia se transferre noluerit, eum neque in subdiaconatu ministrare, neque ad ulteriores permittas ordines promoveri."
Responsio, Dicendum, quod cum bigamo poterit dispensari : et sine prajudicio dico, quod per Episcopum potest dispensari ad minores ordines si necesse fuorit, loc est, usque ad subdiaconatum, et quod ministret in susceptis : et sic intelligitur decretum Martini Papa supra inductum. Vel si bigamus intrat religionem propter favorem religionis et laudem conversationis et diseursum vilandum, potest etiam Kpiscopus dispensare ad majores ordines suscipicndos, Et in tali casu loquuntur duw ultime decretales Alexandri induct, Si autem in seculo maneat, ad minures ordines susci- piendos dispensare non potest nisi solus Papa.
Ad aliud dicendum, quod Ecclesie factum semper est rationabile : sed ratio variatur secundum statum, guia aliter ratiocinatur pro necessitate, et aliter quando abundant ministri: et ideo cum minori signo accipit ministros tempore necessitatis, dummodo sit idoneitas ex parte vita.
Ad aliud dicendum, quod illa congruitas est de bene esse ordinis, et trahit vim ab institutione Ecclesiz, et non de esse: et ideo etiam ab Ecclesia cum talibus potest dispensari.
On this page