Articulus 21
Articulus 21
An bigamiae adjungatur irregularitas ?
Non ratione concupiscentiae : quia 1. In fornicatione cum pluribus majus est signum concupiscentiae : et tamen non adjungitur ei irregularitas.
2. Item, In sodomia et mollitiae fervet concupiscentia contra gratiam et rationem et naturam : in fornicatione autem contra gratiam, et non contra naturam, nec contra rationem : sed in bigamia aliqua nec contra gratiam, nec contra rationem, nec contra naturam ? cum igitur sodomie non adjungitur irregularitas, videtur quod nec bigamie debeat adjungi. Si autem est ratione peccati : adhuc videtur, quod fornicationi potius dcbeat adjungi: et non fit : ergo nec bigamie, ut videtur.
3. Item, Ut dicit Gregorius, peccata spiritualia majoris sunt culpe, quam carnalia, licct minoris sint infamie : et illis non adjungitur irregularitas : ergo nec isti.
Utrerivs quaeritur hic de controversia que est inter Hieronymum, et Augusti- num : et ponitur in Glossa super epistolam ad Titum. 1, 6. Dicit enim Hieronymus quod si quis ante baptismum plures habuit, sive unam ante baptismum, et aliam post, non sit bigamus. Augustinus autem dicit totum contrarium, quod sive ante, sive post habuit, bigamus debet reputari.
Videtur autem objici pro Hieronymo sic, 1. Quidquid sordidum est, deletur in baptismo : sed bigamia est aliquid sordidum : ergo et deletur in baptismo : ergo videtur, quod post baptismum non debeat bigamus reputari.
2. Item, Quod facit quod majus est, videtur etiam posse facere quod minus est : sed majus est expellere omne peccatum, quam purgare bigamiam, et primum facit baptismus : ergo et secundum.
3. Item, In baptismate configuratur homo Trinitati increate, ut supra notatum est in questione de baptismo : ergo videtur, quod quidquid deformat configurationem illam, totum tollitur : sed bigamia deformat : ergo tollitur, ut videtur.
4. Item, Videtur quod etiam bigamia manens non impedit : quia dicit Augustinus super epistolam ad Titum, et ponitur in Decrctalibus, dist. X XT: "Unius uxoris vir Episcopus signat ex omnibus gentibus unitatem uni viro subditam :" constat autem, quod in collatione omnium gentium multe sunt divisiones : ergo melius significatur per divisum, quam per unicum : sed bigamia dividit : ergo melius significatur per bigamum, quam per non bigamum.
5. Item, In Ecclesia quae secundum prius habita verba per Episcopum significatur sive per sacerdotem, perfectio est active et contemplative vite, quae in duabus uxoribus Jacob, scilicet Lia et Rachel significantur : et non possunt in una significari : ergo videtur, quod perfectio Ecclesia melius significatur per bigamum, quam per non bigamum : ad minus igitur post baptismum videtar, quod possit ordinari bigamus, ut dicit Tlicronymus.
In conrrarium hujus est, quod 1. Dicit Augustinus in Glossa super epistolam ad Titum, u, 3, et dist. XXVI, sic, "Acutius intelligunt, qui nec eum qui catechumenus vel paganus habuit adulteram, ordinandum esse censuerant : quia de sacramento agitur, non de peccalo, propter sanctitatem sacramenti sicut si feemina catechumena vitiata est, non potest post baptisma inter Dei virgines consecrari : ita non absurde visum ust bigamum non peceasse, sed normam sacramenti amisisse, non ad vite meritum, sed ad ordinationis signaculum."
2 Ad idem, ibidem, .Ambrosius "Una tantum nec repetita nobis copula permittitur : et in ipso conjugio lex est non iterare conjugium, nec secunda conjugis sortiri conjunctionem, quod plerisque mirum videtur, cum etiam ante baptisma iterata conjugia electioni muneris et prerogative ordinationis impe~ dimenta generent : cum etiam delicta obesse non soleant, si lavacri remissa fucrint sacramento. Sed intelligere debemus, quod in baptismo culpa remitti potest, lex conjugii aboleri non potest : in conjugio non culpa, sed lex est. Quod culpe est igitur, in baptismo relaxatur : quod legis est, in conjugio non solvitur, Quomodo autem potest esse hortator viduitatis, qui et ipse conjugia frequentaveril?"
3. Ad idem, infra, "Bigamus vero in sacerdulem promoveri non debet : non quia deliquerit secundam accipiendo uxorem, sed quia prierogativa exulus est sacerdolis,"
Responsio, quod plures sunt cause quare bigamiae adjuncta est irregularitas. Una tamen est vera, et causa alia~ ruin, scilicet qata deficit in eo sacramcntum, id est, sigaum iadividue cosjunctionis unici ad unicam : et hoc satis habitam est in precedentibus et expla- natum. Hoc autem trahitur ex decreto Augustini inducto, "Acutius :" et ex decreto. Ambrosi, "Una tantum :" et ex decretali supra inducta de bigamis, "Debitum."
Aliw autem secundaria causae ad hoc assignantur, quarum una est propter irregularitatem adjunctam : sed illa causatur ab ista: et hic non est ad propositum, quia hoc est in questione quare fit. Tamen quidam assignant hoc pro causa, sicut Jurisperiti, non satis advertentes in solutione sua petitum esse principium.
Unde pro alia causa assignatur signum incontinentio : quia nec refrigerala in eo concupiscentia per primam cessavit uxorem, sed exarsil in secundam. Et hoc tralitur ex verbis Ambrosii inductis in fine capituli, ubi dicit : "Quomodo potest esse hortator vidiitatis, qui nuptias frequentaverit ?"
Alia causa est excellentia ordinuin, quod ad tam excellentem gradum, scilicet ut sit in gradu ministri Christi, non decet admittere eos qui divisi sunt, et cogilare coguntur qua sunt uxoris, et quomodo placeant uxori. Et hoc eliam irahitur ex verbis beati Ambrosii, etc. Medium auctoritatis inducte trahitur etiam ex verbis Apostoli, J ad Corinth. Ix, 25, ubi de sacerdote dicit, quod omnds gui inagone contendit, ab omnibus se abstinet, etc.
Alia causa potest esse : quia licet coitus matrimonialis non sit peceatum, habet tamen concupiscenti® immunditiam adjunctam : sed in oflicio ordinis maxima est munditia et congruitas : ergo munditia maxime et immunditiae iteratw cum secunda, causa est quod _prohibetur promoveri. Et hoc trahitur de hoc quod habetur, Isa. uu, U1: Mundamini, gut fertis vasa Domini. Et, Exod. x1x, 15, precepil Moyses, quod non approplaquarent axoribus, qui Deum videre voluerunt. Et, I Reg. xxi, 4, ubi Abimelech sacerdos queesivit a David cum da: ret ei edere panes propositionis : si mundi sunt pueri, maxime a murieribus.
Alia iterum potest esse causa: quia exercitium spiritualium officiorum et precipue psalmorum, gratiam dat prophetie, ut dicit Gregorius, ad illuminationem intellectus : sed exagitatio concupiscentia impedit : et ideo cum exagitatio concupiscentiae denotetur in bigamo, prohibetur ne ordinetur ad divina officia.
Alia iterum et melior omnibus aliis trahitur ex verbis in Ecclesiastica hierarchia Dionysii, . in theoria ‘sancte# synaeos, id est, communionis: ubi dicit, quod "sacerdos est procedens in populum, et rediens ad sanctum altare, sicut Deus procedit in omnem creaturam, et redit in seipsum, non detentus, nec pollutus aliquo." Et ideo sacerdoti prohihetur signum incontinentiea quod signat detentionem cordis ejus in eis quos sanctificare habet, et redire in se per contemplationem divinorum : et si signum affectate et perseverantis concupiscentix inveniatur in eo, irregularis reputatur.
Dicatur ergo ad primum, quod hoc principaliter fit ratione sacramenti, scilicet signi violati, et secundario propter signum infirmitatis incontinentia adherentis sibi ex longo tempore, quod instigat ut contrahat cum secunda.
Ad opjectum contra, dicendum quod in fornicatione et sodomia non est violatio sacramenti : et licet significetur ibi major fervor incontinenti#, non tamen ita adherens de una in aliam se ligans propter continentiae infirmitatem.
Ad i quod ulterius quaeritur de dictis Tieronymi, dicendum quod in hoc Hieronymo contradicitur. Si quis autem eum salvare velit, dicendum quod ipse loquitur quoad faciliorem dispensationem cum illo faciendam, quam cum alio: precipue si ignorans fuerit, quod talis esset adjuncta irregularitas.
Ad id quod pro hoc objicitur, dicendum quod irregularitas non est aliquid sordium : quia est poena, non poena sensus, sed damni: est enim defectus quidam consequens ex violatione sacramenti individuitatis matrimonii, ut patet ex habitis : et ideo non oportet, quod solvaturin baptismo : quia baptismus contra hujusmodi peenas non ordinatur.
Ad aliud dicendum, quod illa propositio generaliter intellecta falsa est, nisi magis et minus sint ejusdem generis : sicut expugnatio centum hominum et unius, et comedere centum uvas et unam, et hujusmodi : non enim oportet hac ita se habere quando non sunt ejusdem generis : quia {unc etiam non habent proprie dictam comparationem : non enim majus est proprie vincere decem homines, quam comedere bucellam panis. Et simile est hic : quia expellere peccatum et expelleré pesnam non sunt ejusdem potestatis, nec ejusdem generis : et ideo etiam non proprie unum dicitur majus quam alterum : nec oportet si baptismus faciat unum, quod etiam faciat reliquum.
Ad aliud dicendum, quod homo configuratur Deo in baptismate, secundum quod ipse est trinus et unus in se, sed non secundum quod ipse sibi nostram univil, naturam : et talis configuratio exigitur in eo qui non est irregularis. Unde nihil est ad propositum quod inducitur.
Ad aliud dicendum, quod illa objectio procedit secundum falsum intellectum litter : quia quidam decretiste ita exposuerunt. Verus autem sensus est iste, quod factum comparatur ad factum : sic quod unitas Ecclesiae collects habet relationem ad Christum, sicut unica ad unicum virum qui est Episcopus, quando matrimoniatus Episcopus efficitur : et tunc non valet objectio nisi ex parte uxoris facta : ettunc dicendum, quod licet in Ecclesia modo multe sint varietates personarum et operum, et multe impuritates admixte, tamen siznum Eeclesi non debet esse lmpuritatis, sed perfectionis quae crit in futuro, quando tota unita erit Heclesia non habens maculam neque rugam, sicut dicitur, ad Ephes. v, 27.
Contingit autem illa expositio quibusdam decretistis : quia nesciunt solvere unam objectionem quam faciunt, hane seilicet, fwmina si corrumpitur per fornicarium concubitum, vel etiam violenter, ut videtur velle Leo Papa, non potest inter sacras virgines consecrari : cum igitue majoris perfectionis debeat esse Episcopus, quam velata foemina, videtur quod etiam Kpiscopus non debeat ordinari qui est fornicatus.
Ad solvendam illam objectionem dicunt, quod. velata significat Keclesiam triumphantem in qua est omnimoda puritas : elideo oportet cam esse omnino puram. Sed Kpiscopus militantem significat, in qua sunt mulls impuritates : et ideo Episcopus potest esse impurus, dummodo non sit bigamus : unde dicitur, Matth. xm, 47 et48 : Simile est regnum calorum sagene misse in mare, ef ex omni genere piscium congreganti. Quam cum iunpleta esset educentes, et secus littus sedentes, elegerunt bonos in vasa, nealos autem foras miserunt. Sed ut mihi videtur, tantum valet solutio eorum, quantum et objectio : quia dicendum videtur, quod idem signifieatur diversis modis : unde virgo velata siznificat Ecclesiam in custodia amoris et conformitate mentium : et illius est nullum prater eum amatorem admittere vel admisisse : quia aliter non dicitur inter virgines, sed post virgines proxime: sicut dicit Augustinus in Glossa super illud Psalmi xiv, 15: Adducentur regi virgines. Sed Episcopus sponsam significat purgantem et illuminantem et perticientem sponsam sibi unitam, ut di cit Dionysius in &eclesiastica hierarchia: et quia typum non est necesse in omnibus implere protolypum, ideo, ul dicit Apostolus, ad Hebr. v, 2: "Et ipse circumdatus est infirmitate": et ideo potest habere multas imperfectiones, dummodo non habeat illam quae tollit sacramentum : sicut et velata potest habere multas imperfectiones invidiw, gule, et hujusmodi, dummodo careat illa quee aufert signum conjunctionis in casto amore. Sed secundum eos si virgo debet omnino esse pura, co quod significat triumphantem, non debet tunc velari invidia maculata, vel superbia, vel ira, vel avaritia, vel gula : quoniam nihil horum est in Ecclesia triumphante, sicut nec fornicatio.
Ad aliud dicendum, quod Lia et Rachel concordant in integritate puritatis : et ideo leet fuerint due mulieres, non tamen quantum ad hoc significant duos actus licclesiw, sed potius secundum quod in communi ex integro adificabant domum Jacob, scilicet agendo et contemplando : et licet sit dissimilitudo in typo quoad aliquid, non oportet quod ab illo similitudo sumatur: quia non in omnibus oportet esse simile, quia sic non esset simile, sed idem essct ; et ideo hic uxorem unain decet esse operantem, et conlemplantem, et non carere sacramento unitatis.
On this page