Articulus 1
Articulus 1
An juramentum cum sponsalibus faciat matrimonium ?
Primum est, Utrum juramentum cum sponsalibus faciat matrimonium ? Secundum, Si non faciunt matrimonium, utrum sponsalia et juramentum de futuro cum concubitu subsecuto faciant matrimonium ? Tertium, Si non faciunt aliquando, qu poenitentia sit injungenda ei qui decipit ?
Ad primum objicitur sic : 1. Si duo sint ordinata ad idem faciendum, si debilius ipsum potest efficere, tunc etiam fortius ipsum potest efficere : sed simplex verbum et juramentum ordinatur ad obligationem matrimonii fa- ciendam, et simplex verbum debilius est, quam joramentum: cum igitur simplex verbum efficiat matrimonium, juramentum multo magis faciet ipsum : ergo videtur, quod juramentum cum verbo de futuro faciat matrimonium.
2. Item, Major est Deus homine: sed in juramento operatur veritas divina, in simplici verbo veritas humana tantum : ergo juramentum potius potest quam simplex verbum : ergo juramentum ce futuro facil matrimonium.
3. Si forte dicas, quod hoc est verum de jaramento de prasenti. Contra: Quod presens est, sub oculis est: ergo hoc non oportet jurare : cum igitur faciat matrimonium, de futuro erit: et sic procedunt rationes prashabite. Constat autem, quod simplex promissio de futuro facit. sponsalia: cum ergo juramentum majoris sit obligationis, aliquid adcdit juramentum ultra hoc quam faciunt promissiones simplices: sed nihil est quod adjici possit sponsalibus, nisi matrimonium, quia nihil est medium inter sponsalia et matrimonium : ergo videtur, quod juramentum adjicit ad ipsum matrimonium, et facit matrimonium.
4. Item, Matthwi, v, 33: Reddes autem Domino suramenta tua: et hoc est in lege divina: ergo est omnibus modis observandum : et si quis veniat in contrarium, revocandum est in irritum: ergo si quis jurat alicul se eam ducturum in matrimonium, et eam non ducat, sed ducat aliam, sequens revocandum est in irritum : ergo Juramentum dirimit matrimonium contractum, non ideo nisi quia prius fecit matrimonium : ergo juramentum cum sponsione futuri facit matrimonium.
5. Item, Juramentum quod in deteriorem non vergit exitam, ut dicit Beda, servandum est: sed istud juramentum est licitum, et non vergit in exitum mali: ergo omnino servandum est : ergo si etiam postea contrahit cum alia per verba de presenti, videtur quod debet redire ad primam.
6. Item, Major est obligatio divina, quam humana: sed in humana obligatione si me obligarem uni, non possem wie obligage alteri in prajudicium prioris: ergo multo magis hoc est in divina : ergo videtur, quod si etiam postea se obliget alteri per verba de presenti, redeundum sit ei ad primam,
In contrarium hujus ponit Magister in Littera tres rationes. 1. Una est : quia quod in futuro promitlitur, nondum agitur : sed nuptia in futurum cum juramento promittuntur : ergo nondum aguntur: sed res fit, quando avitur per causam efficientem : ergo nuplie nondum fuerunt per causam efficientem: ergo sponsio cum juramento non est causa efficiens matrimonii.
2. Item, Siex vi juramenti mox efficiuntur conjuges, non oportet aliquid addere in futurum illi matrimonio: sed quando nihil agendum est in futurum, frustra juratur aliquid faciendum in futuro : ergo tale juramentum quod facit matrimonium, frustra juratur, quod est inconveniens : ergo et illud est falsum ex quo sequitur, scilicet juramentum de futuro facere matrimonium.
3. Item, Si juramentum facit matrimonium: ergo effectum est quod jurant se facturos : sed quod jurant se facturos, adhuc restat faciendum : ergo jam effectum est quod adhuc restat faciendum, quod est impossibile.
Ad primum ergo dicendum, quod prima vera est : sed secunda habet calumniam, eo quod sponsio simplex absolute non facit matrimonium, sed sponsio simplex de presenti: et bene verum est, quod si juramentum etiam fiat de presenti, fortius obligabit: sed sponsio simplex de futuro et juramentum non sunt ordinata ad matrimonium faciendum, sed sponsa- lia solum: et ibi iterum juramentum fortiorem facit obligationem.
Ab w quod contra objicitur, dicendum quod de eo quod est sub oculis secundum quod est sub oculis, non oportet jurare, sed secundum quod non est sub oculis : licet enim vera dicat, dubium tamen est utrum intendat et corde consentiat, et hoc potest conlirmari per juramentum, ut firmior sit contractus et hoc modo juramentum cadit super verba de presenti.
Ad wen dicendum, quod juramentum additum sponsioni de futuro, non facit aliquid, sedidem magis confirmat: nullum enim juramentum fit ad hoc quod aliquid efficiat, quam id quod dicit verbum, licet ad confirmationem est inventum, sicut dicit Apostolus, ad Hebr. vi, 16: "Homines per majorem sui iurant, et omnis controversie eorum finis, ad confirmationem, est iuramentum."
Ad aliud dicendum, quod illa ratio nihil plus probat nisi quod juramentum tenendum est quamdiu est licitum: et hoc de plano est concedendum: sed dicendum, quod statim quando cum alia contrahit per verba de presenti, Juramentum efficitur illicitum : et ideo tunc non est servandum. Et preceptum quod dicit, Reddes Domino, etc., intelligendum est secundum quod possibile et licitum est reddere : et ideo fit hoc, quia matrimonium contractum robur contrahit a sententia divina qua dixit: Quod Deus conjunzit, homo non separet': omnes enim persone legitime per verba de presenti contrahentes, conjunguntur a Deo: etideo juramentum primum perjurium factum est: et ideo injungenda est peenitentia de perjurio, et matrimonium stat: et hoc modo etiam determinant jura, quod longum esset hic interponere.
Ad aliud dicendum, quod juramentum primo est licitum, sed posteriori facto illicitum efficitur : quia sententia Domini violaretur, matrimonium enim sequens ex firmitate sententie# divine roboratum, majus vinculum est quam juramentum primum: et ideo vinculum juramenti rumpitur, et debet penitentia de perjurio suscipi.
On this page