Articulus 2
Articulus 2
An accedente copula carnali sponsio de futuro faciat matrimonium ?
Secundo queritur, Utrum accedente copula carnali sponsio de futuro cum juramento faciat matrimonium ?
Videtur autem, quod sic (De hoc planus textus est, xtra, de sponsalibus et matrimonio, cap, Quae fidem') quia
1. Unumquodque efficitur actu ipsum consummante : sed copula carnalis est actus consummans matrimonium: ergo videtur, quod in talibus matrimonium efficitur.
2. Item, Sponsio et juramentum de futuro sunt de copula carnali: ergo veniente copula carnali fit id quod sponsum fuit et juratum de .futuro : hoc autem fuit matrimoni perfectio : ergo accedente copula carnali fit matrimonii perfectio.
3. Item, Aliter copulantur premittentes pacta sponsalia, et aliter non premittentes : quia illi servant fidem quam promiserunt, alii vero non: servare vero fidem promissam honestatis est matrimonii: ergo videtur, quod illi copulantur matrimonialiter : sed copulari matrimonialiter non est nisi matrimonii perfe~ ctio : ergo videtur, quod per copulam hujusmodi perficiatur matrimonium,
4. Item, Si in aliis rebus fiat contractus, et postea solvatur, perlicitur quod prius promissum est : ergo similiter se habet in sponsalibus : ergo copula sequens perficit matrimoniuta prius promissum, ut videtur.
In conrrarium supra habitum est, quod 1. Solus consensus per verba de presenti facit matrimonium, qui si defuerit, cetera etiam cum ipso coitu matrimonium efficere non possunt: constat autem, quod iste consensus hic deficit : ergo videtur, quod matrimonium non ef ficiatur.
2. Item, Ponamus, quod aliquis sponsalia contraxerit, et non intendat consummare matrimonium : constat, quod iste non consentit : sed solus consensus verus vel interprelatus facit matrimonium : ergo ille perficit vel consuminat matrimonium.
3. Item, Praeter sponsalia non est hic nisi coitus: sed coitus est feedus non consummans matrimonium, quia sanctiora sunt conjugia part voto continentium : ergo per coitum solum non efficiuntur conjugia.
4. Item, Idem non est consequens aliquid et faciens ipsum : sed coitus est consequens matrimonium : ergo non est faciens ipsum. Prosatio medi : quia prima per se patet. Sicut dicit Augustinus, quod coitus excipitur ab honestate nuptiarum : quidquid autem excipitur ab aliquo dum fit, est consequens id quod excipit ipsum, et sic constat propositum.
1. Consensus interpretatus non solum expressus facit matrimonium : nullus au- tem interpretabilior est illo quo post sponsalia carnaliter conveniunt : ergo ille facit matrimonium, et hic est in coitu ipso : ergo matrimonium aut perficit coitus cum sponsalibus, aut perficitur ipso coitu.
2. Item, Augustinus dicit, quod plus est dicere facto, quam verbo : ergo etiam plus est consentire facto, quam verbo sed in coitu cum sponsalibus precedentibus consentitur facto: ergo cum consensus per verba expressus facit matrimonium, multo magis facit matrimonium per factum expressus consensus.
Reseonsio. Ad hoc dicendum videtur, quod interpretatus consensus est si post sponsalia carnaliler conveniunt, habentes etatem et habitum corporis ad potentiam coeundi : et puto, quod facit matrimonium, nisi dissensus matrimonti ab utroque aut altero exprimatur.
Ad id autem quod primo objicitur, dicendum quod vis est in hoc quod dicit, qui si defucrit, etc. : hic enim non intelligitur deesse nisi protestetur : imo verisimiliter intelligitur adesse : sufficit enim conjectura vehemens judici, sicut probatur in Pheloricis.
On this page