Text List

Articulus 5

Articulus 5

An metus in eo qui vin patitur, aliquod relinquat peccatum ?

ARTICULUS V. An metus in eo qui vin patitur, aliquod relinquat peccatum ?

Quinto queritur, Utrum metus in eo qui vim patitur, aliquod relinquat peccatum ?

Videtur autem, quod non: quia 1. Quod ab alio fit, nobis non debet imputari: sed metus ab alio fit: ergo nobis imputari non debet: ergo nullum in nobis relinquit peccatum.

2. Item, Justitia humana non imputat id quod fit per metum: ergo nec divina: ergo non est inde peccatum aliquod.

3. Item, Si esset peccatum, tunc male faceret judex absolvendo vel restituendo illi qui fecit aliquid propter metum : sed constat, quod non male facit: ergo videtur, quod nullum in co qui vim patitur, relingquat peccatum.

In contrarium est, quod 1. Ille qui metu promittit, mentitur: quia dicit verbum, et aliud intendit: omne autem mendacium est peccatum : ergo metus relinquit peccatum in eo qui patitur.

2. Item, Specics mali est promittere, et non solvere: ergo ab illa est abstinendum, sicut dicitur, I ad Thessal. v, 22. Ergo solvere tenetur: et si non solvit, peccat, ut videtur.

3. Item, Promissio et juramentum que in deteriorem non vergunt exitum, sunt tenenda, sicut dicit Beda: sed in nullum malum exitum vergit observatio istius promissi vel juramenti: ergo videtur, quod debeat observari.

4. Item, Ad hoc, Judicum, xxi, 23, ubi filii Benjamin rapuerunt filias Silo: et tamen stetit matrimonium : ergo videtur, quod etiam aliis injungendum sit, quod servent, quod vi cogente vel promiserunt, vel permiserunt.

Responsio. Dicendum, quod non est injungendum semper quod servetur : sed quando utile est servare propter timorem futuri periculi, tunc possunt moneri, sed non debent cogi, nec hoc eis debet in penitentia injungi.

Ad id autem quod contra objicitur, dicendum quod pro illo mendacio potest injungi peenitentia, vel etiam de perjurio, et induci potest ut teneatur: sed non puto, quod debeat injungi.

Ad aliud dicendum, quod species mali est non solvere promissum quod voluntate fit: sed non est ita de promisso coacto, quia hoc obesset multis si observaretur: et ideo non est injungendum.

Ad aliud dicendum, quod istud vergit in deteriorem exitum: quia illi augetur macula peccati per hoc quod recipit alienum: et etiam dictum Bede intelligitur de volis et juramentis non coactis, in quibus firmatur voluntarius consensus. Sed in hoc casu pro perjurio debet injungi peenitentia, et non injungi quod fiat, licet possit induci et moneri, ut prius dictum est.

Ad hoc quod objicitur de filtis Benjamin, dicendum quod Magistratus populi fecit vim illam licite, ne ulla tribus periret: et illa vis tenet, sicut dicit Vulpianus in lege supra inducta.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 5