Articulus 4
Articulus 4
An vis evacuet matrimonii consensum ?
Videtur autem, quod non: quia 1. In aliorum sacramentorum perceptione si extrinsecus consentiat, non oportet eum interius consentire: ergo nec in isto.
2. Item, Matrimonium super judicium cadit hominum: sed hoc non est ex corde: ergo etiamsi melu dissentiat interius, dummodo extra se dicat consentire, videtur stare matrimonium.
In contrarium est quod dicitur, "Extra, de sponsalibus", Cum locum, ubi scribit Alexander tertius: "Cum locum non habeat consensus, ubi metus vel coactio intercedit, necesse est ut ubi assensus cujusquam requiritur, coactionis materia repellatur." Matrimonium autem solo consensu contrahitur : et ubi de ipso queritur, plena debet securitate ille gaudere, cujus est animus indagandus, ne per timorem sibi dicat placere quod odit, et sequatur exitus qui de invitis nuptiis solet provenire, etc.
Responsio. Dicendum, quod metus qui cadit in constantem virum, excludit matrimonii consensum, ut contractus im irritum revocetur.
On this page