Articulus 1
Articulus 1
Quid sit error ?
Incidit autem hic questio de errore. Et queruntur ante Litteram quatuor. Primum, Quid sit error ? Secundum, Utrum ex sui natura impediat matrimonium vel ex alio aliquo ? Tertium, Quis sit error persone ? Quartum, de divisione erroris quam ponit Magister im Littera.
Ab primum objicitur sic: Dicit Augustinus, quod "error est cum falsa pro veris approbantur :" ergo error ost approbatio falsorum pro veris.
Videtur autem secundum hoc, quod error non differat ab ignorantia : quia 1. Ex ignorantia facti falsa pro veris approbantar : ergo ignorantia et error suntidem, quod est contra Augustinum in libro II de Libero arbitrio, ubi dicit, quod ignorantia est nescentia alicujus faciendorum.
2. Item, Videtur potius debere poni isnorantia pro impedimento consensus, Cum enim consensus debcat esse voluntarius, id quod est contrarium voluntati, videtur esse contrarium consensui : sed involuntarium per ignorantiam, est contrarium voluntati : ergo consensul : ergo videtur, quod istud magis consensum excludat : ergo magis debet poni pro impedimento consensus.
3. Item Voluntas supponit notitiam voliti : ergo quod omnino privat notitia voliti, magis tollit voluntatem quam id quod relinquit notitiam in parte : sed ivnorantia tollit in toto, error autem tantum in parte : ergo videtur, quod ignorantia plus impediat consensum, quam error.
4. Item, Non dicitur, quod error facti excuset, sed potius ignorantia facti quod autem in omnibus excusat, eo quod non permittit esse voluntarium, illud magis debet impedire consensum matrimonii, quam illud quod non dicitur ibi : sed ignorantia ab omnibus ponitur excusare factum : ergo videtur, quod magis sit ponendum impedimentum, quam error.
Ulterivs quaeritur : quia 1. Dicit Aristoteles, quod involuntarium per ignorantiam, conseguitur nescientiam singularium, in quibus est actus ct penitudo in actu: sed errorem non concomitatur omnis ignorantia particularium in quibus est actus : ergo videtur, quod ignorantia magis sit ponenda impedimentum quam error.
2. Item, Videtur quod in omni men- dacio et deceptione, falsa pro veris approbantur : ergo videtur, quod in omnibus talibus sit error: ergo omnia talia essent involuntaria, quod falsum est.
Responsio. Dicendum, quod illa diffinitio erroris est bona : error enim non est ignorantia vel nescientia : quia nescientia est privatio scientiae cujuscumque rei speculativie, et ideo non est peccatum : sed ignorantia est nescientia operandorum quae debent sciri, et ideo peccatum est : sed error non tollit totam scientiam, sed quandoque fit ex eo quod supponuntur opposita principiorum, et tunc vocatur a Philosophis ignorantia male dispositionis, et tunc contingit in majori propositione : quandoque autem contingit in minori propositione, et tunc est error qualitatis, vel persone, vel alicujus alterius enumeratorum in Littera. Et ex hoc patet, quod error semper prasupponit aliquam notitiam ejus circa quod erratur, scilicet per famam, vel visum, vel opinionem, sicut dicunt Jurisperiti: et ideo patet, quod non est privatio pura : et hoc est quod dicit diffinitio, vera pro alsis approbare : quia ignorantia vel nescientia nihil approbatur pro aliquo, sed simpliciter privatur scientia ab ignorante : sed error in majori propositione est sicut error juris, et error in minori est sicut error facti, sicut error Nicolai, Apocal. 1, 6, qui ideo quod dixit Deus : "Crescite", etc. *, dixit non esse peccatum mulieri quocumque modo commisceri in sexu quem Dominus creavit, et cujus commixtionem precepit et fructum benedixit. Error autem Jacob, Genes. xxix, 23 et seq., fuit sicut error facti, qui factum ad non factum revocat.
Ad omnia alia praeter ultimum est una solutio, quod in ignorantia et nescientia nullus est omnino consensus : quia de ignorato nulla est cognitio, et ideo numquam contingit fieri consensum matri- monii: et ideo non evacuat eum: sed errans cogitat de co quod secundum quid novit et non perfecte : et ideo alium pro eo accipit, sed in eum quem secundum quid novit, consentit : et ideo evacuat consensum in istum : licet non simpliciter evacuet consensum in eum qui secundum quid notus est.
On this page