Text List

Articulus 2

Articulus 2

An error ex sut natura evacuet et impediat matrimoniam ?

ARTICULUS II. An error ex sut natura evacuet et impediat matrimoniam ?

Secundo queritur, Utrum ex sui natura evacuet consensum matrimonilt ?

Videtur autem, quod non : 1. Quod enim ex sui natura evacuat niatrimonium, videtur peccare contra aliquod bonorum matrimonii : sed error talis non peccat contra aliquod bonorum matrimonii: ergo videtur, quod ex sui natura malrimonium non evacuet. Prota patet. per se. Secunpa autem probatur ex hoc, quod matrimonium non faciunt honestum nisi bona quae ipsuin efticiunt.

2. Hem, Quod ex sui natura impedit matrimonium, secundum totum sui ambitum sue communitatis impedit matrimonium :. sed error non secundum totum ambitum sue communitatis impedit matrimonium : ergo non ex sua natura impedit ipsum. Proparur autem prima ex hoe, quod quidquid convenit homini sevandum suam naturam, convenit omni homini, Secunda autem scribitur in Littera : quia ibi dicitur, quod error quali- tatis vel fortunae, matrimonium non impedit.

3. Item, Quod convenit alicui secundum suam naturam, illi maxime convenit, in quo est natura illa maxime : sed erroris natura magis est in errore universalis propositionis sive juris, quam in errore minoris propositionis sive facti : ergo ile error magis evacuat matrimonium: sed hoc est falsum, quia sicut ignoranlia juris neminem excusat, ila nec error : ergo videtur, quod et hoc falsum sit ex quo sequitur, scilicet quod error ex sui natura evacuat matrimonium.

In contrarium hujus est, quod 4 Dicit Gratianus, 29, quiest. 1, sic : "Consensus est duorum vel plurium sensus in idem." Qui autem errat, non sentit nec consentit, id est, simul cum allis sentit : patet igitur ex diffinitione erroris et consensus, quod error est contrarius consensui : ergo et secundum naturam: quia hoc rei maxime convenit per naturam, quod convenit ei ex diffinitione.

2. Item, Omnis error excludit voluntarium :sed omnis consensus est voluntarius : ergo omnis error excludit conseusum circa hoc circa quod erratur : ergo hoc convenit ei naturaliter, quia generaliter,

3. Item, In Digestis, de jurisdictione judicum, lib. IL veterzan pandectarum, sic dicit Vulpianus: "Si per errorem alius pro alo Prator fucrit additus, nihil valehit quod actum est: nec enim ferendus est qui dicat consensisse cos in presidem, cum ut Julianus scribit, non consentiant quierrant: quid enim tam contrarium est consensul quam error qui imperilia delegitur ?" Ex hoc accipitur quod nihil adeo contrarium est consensui sicut error: ergo de natura sua evacuat consensum.

4. Item, 39, quest. 1, Gratianus: "Si quis enim pacisceretur se yenditurum agrum Marceilo, et postea veniret Paulus dicens se esse Marcellum, et emeret agrum ab illo, numquid cum Paulo convenit ille de pretio ?" Quasi diceret, non : ergo error de se excludit pactum communicationis in contractu quocumque: ergo de sua natura etiam excludit consensum. ;

5. Item, Aristoteles, Gregorius Nyssenus, et Damascenus dicunt communiter, quod voluntarium est, cujus principium est in seipso consciente singularia in quihus est actus: sed errans in persona, principium singularium ignorat: ergo jpsius actus non est voluntarius : ergo nec circa hoc est consensus, quia omnis consensus est voluntarius : et sic habetur idem quod prius.

Responsio. Dicendum, quod de sui natura error personĀ® cvacuat consensum, et per consequens matrimonium, ita quod etiamsi Ecclesia non ita determinaret et statueret, tamen equitate naturali consensus per errorem excluderetur.

Ad primum ergo quod contra hoc est, dicendum quod error peccat contra ipsam matrimonii essentiam, quam est individuitas animorum et corporum, individuam vite consuetudinem retinens : et ideo postea non habent locum bona matrimonii, quia statim evacuat fidem consentienter contrahentium.

Ad aliud dicendum, quod secundum totum ambitum speciei impedit matrimonium, et dirimit contractum, quia non est contractum : et hoc ideo contingit, quia vis impeditiva consensus in hune consequitur speciem et non genus: et ideo error persone impedit, non autem error qualitatis.

Ad aliud dicendum, quod error in jure matrimonii circa matrimonium contractum non posset esse nisi hoc modo, quod diceretur matrimonium esse si non legitimo consensu contraheretur, et inter legitimas personas : et tunc bene evacuaretur, quia non -esset ibi consensus matrimonii, et imputaretur eis in peccatum qui sic convenirent. Et ideo illa objectio non est ad propositum.

Et quod infert, quod error juris non excludit, ipse dicit falsum : sed verum est, quod non excusat eum a peccato sicut error facti.

Et per hoc patet solutio ad totum.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 2