Text List

On this page

Articulus 5

Prev

How to Cite

Next

Articulus 5

Articulus 5

An Lia coniungens se Jacob qui consenserat in Rachel, mortaliter peccavit, et adulterium commisit ?

ARTICULUS V. An Lia coniungens se Jacob qui consenserat in Rachel, mortaliter peccavit, et adulterium commisit ?

Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, A,§ 2: "Sed objicitur de Jacob, etc."

Videtur enim falsum dicere in Litera, quod Lia excusetur per hoc, quod uxorio alfectu debitum reddiderit, putans lege primogenitarum et paternis imperiis se jure copulatam : hoc enim videtur falsum : quia

1. Ignorantia juris neminem excusat : sed haec est ignorantia juris, quod aliquis eo ipso credat se esse conjugem sponsi sororis, quia est primogenita : ergo videtur, quod Lia non excusetur.

2. Adhuc, Sine consensu puelle non potest fieri matrimonium consensus autem est sensus duorum, ut habitum est ante : et hoc bene seivit Lia, quod ipsa non feccrit : ergo scivit se non esse conjugem : ergo peceavit mortaliter se Jacob conjungendo.

Ad noe dicendum, quod Laban peccavil mortaliter, sed non Lia : quia consensus matrimonii non tantum fit per se, sed per alium mediatorem existentem, et ita per patrem ut mediatorem consentit Lia.

Et sic patet solutio objectorum,

PrevBack to TopNext