Articulus 4
Articulus 4
An erroris divisio quam ponit Magister in Littera, sit bene assignata?
Quarto, Queritur de divisione erroris quam ponil in Liftera, scilicel quod est error condilionis, persone, fortune, qualitatis, etc.
Videtur autem, quod omnes isti errores excludant consensum matrimonii : quia 1. Omnis consensus de se facit voluntarium, et omnis error de se facil involuntarium : ergo omnis error de se excludit consensum.
2. Preterea, Videtur quod error evacuet voluntatem per illud Aristotelis supra inductum : quia voluntarium conscit singularia : sed errans non conscil : ergo omnis error excludit consensum.
3. Ulterius, Videtur quod error conidiHionis non evacuet: quia non est contrarius bono matrimonit ergo videtur, quod non debeat excludere.
4. Vem, Plus depravat cohabitationem et prolem error cujusdam qualitatis, ut lepra, quam error conditionis : et primus error non excludit : ergo nee secundus.
5. Ulterius, Videtur quod error qualitatis quandoque excludit consensum = : quia impotentia cocundi est qualitas : ¢ excludit, ut infra habebitur : ergo error qualitalis quandoque evacuat matrimonium,
6. Item, Magis fugienda est mala qualitas anima quam corporis : sed aliqua mala qualilas corporis excludit, ut probatum est : ergo etiam mala dispositio anita : ergo si eredatur bonus, qui malus est, videtur quod error ille excludat consensum,
7. Ulterius, Videtur quod etiam error fortunc consensum evacuet : quia multa sunt onera matrimonil, propter quod indiget dote et paraferna : sed pauper hee onera sublevare non potest : ergo cum consentitur in pauperem qui dives esse creditur, videtur quod error fortune matrimonii consensum excludere debeat.
8. Ulterius queritur, Cum multe sint qualitates uf et ill quas in Lidtera enumerat, sicut Juventus et senectus, sanifas et infiroiias, et alia plura quae onerosam yel jucundam conjugum faciunt cohabitationem, quare ipse omnes illas in Aiffera non tangit sicut istas qualitates ?
Responsio. Dicendum, quod nullus rrror evacuat consensum matrimonii, nisi ile qui est circa rem illam super quam cadit consensus, sicut super materiam : quia illam debet scire si consentit, sicul patet in exemplis in Litera inductis, Et hoc patet expresse in errore persone. Sed quia conditio immobilis est rirea personam, ideo impossibile est ut idem ingenuus sit et servus : et ideo quando consentitur in ingenuum, et exhibetur servus, non est tantum error conditionis, sed etiam persone : et ideo inti duo errores evacuant consensum.
Ad Ip ergo quod primo objicitur, quod omnis error evacuat consensum matrimonii, dicendum quod non omnis error evacuat consensum matrimonii, nee facit consensum involuntarium de persona, sed de aliquo quod creditur in persona per accidens et mobiliter, sicul divitie, bonitas, et hujusmodi : et ideo cum non directe facit involuntarium eonsensum, non excludit matrimonium.
Ad aliud dicendum, quod conscit singularia sub aliquo actu : quia scit in quo sive in quem consentit : sed aliquid est circa illum per accidens, quod ignoral, et hoc non obstat matrimonio.
Ad id quod ulterius objicitur de errore conditionis, dicendum quod evacuat consensum ex causa prius dicta.
Ad objectum contra, dicendum quod est contra liberum statum matrimonii, et contra omnia jura conjugis et prolis, et deturpat totam honestatem et conjuvum et liberorum, et ideo libertas favorabilis est, et ideo excludit error condilionis consensum.
Ad aliud dicendum, quod non est ex hoc quod excludit consensum, sed potius ex hoc quod error conditionis implicat errorem persone, licet adjiciat deturpationem conditionis in conjugibus et liberis, ut dictum est.
Ad aliud dicendum, quod non accipitur hic gualitas large, sed specialiter pro illa quae non est contraria actui matrimoniali : quia illa etiam qualitas est : alia autem est sicut cujusdam substantialis matrimonii privatio.
Ad aliud dicendum, quod qualitas mentis aliter potest curari, quam per exclusionem conjugii, scilicet si mulicr non imitetur virum : quia in tali casu etiam utile est quandoque conjungi malum viram cum bona feemina, vel e converso : quia dicit Apostolus, I ad Corinth. viz, 14, quod unus conjugum frequenter sanctificatur per alium bonum.
Ad id quod ulterius quaeritur de errore fortune, dicendum quod illa mobilis est circa personam, et ideo non excludit.
Ad id autem quod contra objicitur, dicendum quod hoc fit ad bene csse matrimonii, et non ad esse : et ideo non valet objectio.
Ad aliud dicendum, quod tales qualitates frequenter subjacent oculis contrahentium, scilicet senectus, juventus, infirmitas, et sanitas : et ideo tales non oportet ponere : quia cum vident esse, possunt consentire vel dissentire. Sed iste quas hic enumerat, sunt magis latentes, et posset alicui videri, quod excluderent consensum nisi exprimerentur,
On this page