Text List

Articulus 7

Articulus 7

An suscipiens haereticum nomine Catholici peccet mortaliter ?

ARTICULUS VII. An suscipiens haereticum nomine Catholici peccet mortaliter ?

Ulterius quaeritur de alio simili quod tangit, ibi, A, § 2, paulo post : "Si quis haereticus nomine Augustini, etc."

Hoc enim videtur nihil valere : quia ille suscipit heresim : sed qui suscipit haeresim, non excusatur etiamsi per An gelum suscepisset eam : ergo ipse peccat : et sic simile nihil valet. Quod autem minor vera sit, patet, ad Galat.1, 8 : Licet nos, aut Angelus de celo evangeliset vobis praeter quam quod evangelizavimus vobis, anathema sit.

Responsio. Loquitur hic de deceptione hominis, non erroris : licet enim deceptores haereticorum condemnentur, amen recipiens haereticum nomine Catholici, non condemnabitur. Et hoc intendit in Littera. Et per hoc patet solutio.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 7