Articulus 8
Articulus 8
An erat verum matrimonium inter Joseph et gloriosam Dei genitricem Virginem ?
Queruntur autem ibi quinque, quorum primum est, Utrum fuerit conjugium ? Secundo, Utrum fuerit perfectum ? Tertio, Utrum votum contrariatur consensui facienti matrimonium ? Quarto, Utrum bonum prolis illius matrimonii fuit bonum ? Quinto et ultimo, (tram fuerit ibi individuitas vitae ?
Ad primum horum sic objicitur : 1. Altissimus status matri Dei competebat : sed altissimus status est extra matrimonium ; ergo mater Dei matrimonio ligata non fuit.: ergo non fuit matrimonium inter eam et Joseph.
2. Adhuc, Perfectius est votum quod absolute fit, quam id quod fit sub dubio : sed optimum et perfectissimum imponendum est matri Dei : ergo videtur, quod suum votum fucrit tale : sed hoc impedit matrimonium : ergo ipsa postea non contraxit matrimonium.
3. Adhuc, Genes. xv, 16, dicitur, quod "generatione quarta revertentur huc": et haec est contraria secunde : quia prima fuit viri de terra. Secunda mulieris virginis de viro virgine non desponsato. Et tertia de commixtione sexuum matrimonio consueta. Ergo quarta debuit esse viri de {cemina non conjugata: ergo beata Virgo conjugium cum Joseph non habuit : quia ego relinquo pro constanti, quod ipsa fecit quidquid debuit.
4, Si forte dicas, quod voluit Deus, quod esset conjugata ut solatium viri haberet in procuratione, Contra : Majoris meriti est non habere virum nec procurationem viri, quam non habere quidem per commixtionem, sed habere sui procurationem : sed ipsa fecit semper quod buit majus meritum : ergo videtur, quod ipsa nullo modo habuit virum : ergo videtur, quod ipsa nullo modo habuit virum: ergo inter eam et Joseph non fuit conjugium.
In contrarium hujus est, quod 1. Summa sapientia summe cavere deuit matri sue et ab infamia, et a periculo : sed non esset cautum nisi per desponsationem, quia aliter credita fuisset adullera, et lapidata : ergo Christus qui est summa sapientia, ordinavit quod esset conjugata : ergo fuit conjugium inter eam et Joseph.
2. Adhuc, Altior status est virginitatis, quanto magis habet impugnans, dummodo in perfecta munditia perseveret : sed talis impugnatio precipue est in conjugiorum sanctissima continentia : ergo in talibus altissimus est status virginis : sed status altissimus decebat matrem Christi: ergo decebat matrem Christi ut esset conjugata, dummodo in concupiscentia non esset conjuncta conjugi suo.
Ulterius quaeritur de causis desponsalionis beat Virginis quas tangit Origenes in homilia de vigilia Nativitatis Domini sic dicens : "Qua fuit necessitas ut esset Maria desponsata Joseph, nisi propterea quatenus hoc sacramentum diaholo celaretur? et ille malignus fraudis commenta adversus desponsatam virginem nulla penitus inveniret ? Vel ideo desponsata fuit Joseph, ut nato infanli et ipsi Maria curam videretur gerere sive in .zEgyptum icns, sive inde denuo veniens." Et infra, "Si enim non fuisset desponsata, omnium bonorum incredibiles et inimici Judwi lapidibus eam occidissent." Ex his colliguntur tres cause quare de conjugata voluit Christus nasci, ut diabolo sacramentum celaretur, ut solatium et obsequium matri et sibi exhiberetur, et non mater tamquam adultera a Judiis infamaretur et lapidaretur.
Videtur autem prima nulla esse : quia 1. Daemones naturalia dona, sicut dicit Dionysius, non amiserunt, sed per naturam sciunt et cognoscunt Deum : ergo per naturam deitatem in Christo cognoverunt : ergo hoc sacramentum non fuit celatum daemonibus per conjugium.
2. Adhuc, Daemones vident omnia naturalia : ergo cognoscunt signa virginilatis et corruptionis : ergo per lec signa cognoverunt matrem Christi esse virginem post partum : ergo sciverunt Christum esse filam Virginis : ergo per hoc non fuit cis eclatum sacramentum,
3. Adhuc, Ipsi cognoveruat Christum non habere peccatum per hoc quod de suo mihil invenerunt in ipso : ergo sciverunt cum aut esse mundatum, aut praterlegem communem natum : sed non sciverunt ipsum esse niundatum, quia numquam habuit peccatum : ergo sciverunt eum esse natum praeter legem communem: ergo non de viro, nec de feemina, sed de virgine natum : ergo non fuit eis celatum sacramentum. Quod autem sequatur, probatur per Augustinum in libro de Nuptiis et concupiscentia contra Julianum Pelagianum, et per Anselmum in libro de Coneeptu virginadi, qui multis rationibus persuadere contendunt, omnem illum contrahere originale qui per legem communem nascitur ex viro et foemina : et ideo beatam Virginem non potuisse transfundere originale, quia praeter legem communem peperit.
4. Utrrnivs quaeritur de secunda : quia cum venerit pati paupertatem pro nobis, videtur quod magis debuit tali solatio matrem “velle destitui, quam juvart.
4. Similiter de tertia objicitur : quia Judei legerant Scripturam Isai, vit, 14, in qua dicitar : Hece virgo concipiet, etc. : sed tunc exspectabant redemptionem : ergo videtur, quod st sine desponsatione peperisset, non lapidassent eam, sed cum gaudio suscepissent.
6. Item, Videtur quod conjugium fuit eis impedimentum credendi : quia sciverant, quod de Virgine Christus nasci debuit, et ipsa per conjugium virginitatem suam occultavit : ergo eis impedimentum credendi per hoc videtur generasse.
Responsio. Dicendum, quod verum et perfectum matrimonium fuit inter gloriosam Virginem, et sanctum Joseph, testem et ceconomum virginalis castitatis ejus.
Ad hoc ergo quod primo objicitur, dicendum quod matrimonium ratione consensus conjugalis non deprimit statum virginitatis, sed potius ratione coitus : et ille in lo matrimonio non fuit : quia ut dicit Origenes, "licet esset desponsata, non tamen fuit in concupiscentia juncla."
Ad aliud dicendum, quod votum est conceplio melioris boni : bonum autem melius est duplex, scilicet simpliciter, et secundum tempus in quo magis valet. Dicit enim Philosophus in HT Zropicorum, quod unumquodque in tempore in quo magis valet, magis est cligendum : et ideo optimum fuit beate Virginis votum, quia simpliciter fuit de optimo, id est, de virginitate : sed bonum quod tunc plus valuit, commisit dispensationi: unde non dubitavit utrum vellet virgo permanere, sed potius utrum dcberet permanere quod volebat, eo quod tune fructus ventris secundum tempus plus valuit Ecclesia, quam virginitas : quia multi ad idololatriam pertrahebantur, et pauci verum Deum colebant. Et hoc est quod preceperat Dominus, Levit. u, 13, quod in omni sacrificio sal offerretur : quia nullum votum debuit fieri, nisi discernendo voluntatem Dei circa bonum quod tunc magis voluit.
Ad aliud dicendum, quod quarta generatione revertuntur, sicut dicit objeclio: sed non oportet, quod per omnia sit similis secunde: et hoc ideo, quia stalus temporis non fuit idem : solus enim existens uxorem habere non potest, sed formabatur ei uxor, et beate Virgini non nascebatur maritus, sed dulcissimus filius, qui sua generatione omnes genuil filios, ut reduceret ad patriam eterne salutis.
Ad aliud dicendum, quod quia meritum est in voluntate, et indiscretio est carere solatio necessitatis, procuravit Deus matri solatium necessitatis, et solatium voluptatis exelusit : - et ideo illa objectio supponit falsum, quod scilicel majoris meriti sit carere solatio necessitatis, quam ipsum habere: sed si dical de solatio voluptatis, tunc non est ad proposilum.
Ad id quod objicitur contra primam, potest responderi dupliciter. Uno quidem modo: quia licet daemones naturalem cognitionem habeant divinilatis, tamen non unionis: et ideo non sequitur, quod noverunt deitatem ut unitam: et sic celatum fuit eis, quia si filius fuissct non conjugate virginis, habuissent cerliores conjecturas. Alio modo potest dici, quod de diabolo loquitur Origenes in membris suis, et non in se. Sed primum melius est : quia Glossa super epist. I ad Corinth. u, 8, super illud: Quem nemo principum hujus seculi cognovit : si enim cognovissent, numquam Dominum glorie crucifixissent: exponitur de daemonibus qui nescierunt sacramentum Incarnationis: quia si scivissent, numguam persuasissent crucifixionem : scivissent enim se per hoc amissuros potestatem.
Et si objicitur contra illud, quod dicitur, Matth. vi, 29: "Quid nobis et tibi, Jesu, Fili Dei ? Venisti hue ante tempus torquere nos ?" Dicendum, quod hoc dixerunt daemones per conjecturas miraculorum et sanclitatis vite, et non ex certa scientia.
Ad aliud dicendum, quod bene potest esse, quod voluntate divina impediti non considerare audebant aliquid circa matrem Dei: et ideo scientia eorum de naturalibus ejus fuit quasi in habitu et sopita, sicut aliquis scit aliquid in universali, quod tamen in particulari non considerat.
Ad aliud dicendum, quod de Filio Dei bene cognoverunt, quod nihil juris habebant in ipso: sed hoc poterat multis aliis de causis voluntate divina fieri: etideo ex hoc non habebant nisi conjectu-
ram. Et ideo, Matth. iv, 1 et seq., et Luce, iv, 2 et seq., multum instat tenlationi diabolus, ut verum experimentum divinitatis accipiat.
Ad aliud dicendum sicut prius, quod solatium necessitatis refutare est perversum et non meritorium, et precipue in virgine cujus, cum sola est, non est discurrere per terras, et per diversa negolia vagari.
Ad uxrimum dicendum, quod amantes primatum, ceci facti erant, et ideo teslimonio Scripture non credidissent, sed lapidassent, sicut postea compertum fuit in opere, ubi magna et evidentia miracula eos flectere non poterant. Unde licet Scripturam habuissent, tamen non credidissent beatam Virginem fuisse illam, de qua hoc pradictum fuit.
On this page