Text List

Articulus 13

Articulus 13

ARTICULUS XIII. An matrimonium potest fieri pluribus de causis ?

Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, D, "Exposito quae sit causa efficiens matrimoni, etc."

1. Videtur enim, quod unum et idem non debet habere plures causas finales : sed proles, et infirmitas, et pulchritudo, et divitiae, et amicitia, et reconciliatio inimicorum sunt plura non ejusdem generis: ergo videtur, quod non possunt esse causa unius matrimonii.

2. Item, Si aliquid causatur a pluribus causis non existentibus in uno genere, impossibile est ipsum esse simplex: sed matrimonium est simplex : ergo videtur, quod non causatur pluribus causis genere differentibus, sicut sunt ille quas in Littera enumerat.

3. Item, Boetius: "Cujus causa est bona, ipsum quoque est bonum :" ergo cujus causa est bonum et malum, ipsum est bonum et malum : ergo ulterius a simili, cujus causa est honesta et minus honesta, ipsum est simul minus honeslum et magis honestum, quod falsum ust.

4. Item, Nullum sacramentum requiritur sub inhonesta causa istud : falsum ergo dicit in Liétera.

5. Item, Ecclesia non judicat vel ordinat de inhonestis, vel de his quae fiunt inhonestis causis : sed judicat de matrimonio : ergo numquam fit causis minus honestis.

Rusronsio. Dicendum, quod duplices sunt causae matrimonii, scilicet per se, ef per accidens. Per se causae matrimonii semper sunt honeste, sed cause per accidens non semper: per accidens autem sunt cause, quae non sunt directa causae matrimonii, sed potius causae inclinantes ad contrahendum : et ideo sunt potius causae contrahendi, quam matrimonii, sicut expresse dicit Magister in Littera.

Dicatur ergo ad primum, quod hoc intelligitur de causa per se.

Ad aliud autem dici potest, quod hoc verum est de causis essentialibus : sed jam ostensum est, quod iste non sunt tales.

Ad aliud dicendum, quod hoc optime sequeretur si aequali causalitate essent cause : et ideo cum honeste sunt essentiales matrimonio, ipsum est similiter honestum, sicut dicit in Littera: sed cum inhoneste non sunt essentiales cause ejus, sed potius quare contrahatur inclinantes, non ponunt suam inhonestatem circa matrimonium, sed potius circa matrimonium contrahentes.

Et per hoc patet intellectus omnium eorum quae dicuntur in hae distinctione.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 13