Articulus 12
Articulus 12
An inter beatam Virginem et Joseph fuit individuitas vitae ?
Videtur autem, quod non: quia 1. Individuitas est, quando impossibilis est separatio: sed hoc non fit nisi per carnalem copulam : ergo videtur cum hoc non fuerit inter eos, quod non fuit ibi plena individuitas.
2. Item, Alia est individuitas charitalis et amicitia et matrimonii: sed ego video, quod individuitas spiritus est inter diligentes et amicos: ergo illa non est propria matrimonii : cum igitur non habet aliam,videtur quod propriam matrimonii individuitatem non habuerunt inter se.
In contrarium est, quod individuitas causatur a consensu: constat autem plenissime eos sibi consensisse: ergo videtur, quod plenissimam habuerunt individuitatem.
Responsio. Dicendum, quod individuitas animorum maxima fuit in illo sacramento, quae numquam fuit inter alios conjuges.
Ad id ergo quod contra objicitur, dicendum quod unio ponit separationem possibilem per mortem, et illa est inter tales in morte spirituali: quia hoc non erat ibi nisi vinculum spirituale: et hujus ratio patet ex supra dictis. Unde falsum est, quod sit divisio possibilis, quamdiu perdurant in vita matrimonio possibili ipsa unita.
Ad aliud dicendum ut supra, quod hic specificatur individuitas per formam et differentiam contrahentem, quae conjunctio est maritalis : talis enim non est inter diligentes vel inter amicos.
Exposito quae sit efficiens causa matrimonii, consequens est ostendere ob quam causam soleat vel debeat contrahi matrimonium. Est igitur finalis causa matrimonii contrahendi principalis procreatio prolis : propter hoc enim instituit Deus conjugium inter primos parentes, quibus dixit : Creseite, et multiphcamini, etc.*. Secunda est, post peccatum Ade vitatio fornicationis : unde Apostolus, Propter fornicationem unusquisque suam uxorem habeat, et unaquzeque suum virum habeat*?. Sunt et alive causa honeste, ut inimicorum reconciliatio, et pacis redintegratio. Sunt etiam et alia cause minus honest, propter quas aliquando contrahitur, ut viri mulierisque pulchritudo, quae animos amore inflammatos seepe impellit inire conjugium, ul valeant suum explere desiderium. Questus quoque et divitiarum possessio frequenter est conjugil causa, et alia multa, quae cuique diligentiam adhibenti facile est discernere. Nec est assentiendum illis, qui dicunt non esse conjugium, quod propter has causas minus honestas contrahitur. Constat enim ex premissis conjugium fieri ex communi consensu verbis de prassenti expresso, quamvis amor ad hoc altraxerit. GCujus rei documentum preestat Jacob, qui Rachel decoram facie et venusto adspectu. amavit, eamque mullum diligens ait: Serviam thi pro Rachel septei annis. In Deuteronomio etiam legitur : Sz viderts in medio cuptivorum mulerem pulchram, et adamaveris eam, voluerisque habere weorem, introduces cam in domum tuam, etc. °.
On this page