Articulus 1
Articulus 1
In quo genere boni sit matrimonium ?
1. Dicit Augustinus in libro de Bono conjugui, quod matrimonium est bonum mortalium: sed omne bonum mortalium in quantum hujusmodi, non est nisi utile mortalitati : érgo matrimonium est utile ad illud: ergo est in genere utilis.
2. Item, Id quod non appetitur nisi propter aliud, est in genere utilis : sed matrimonium non appetitur nisi propter aliud : ergo est in genere utilis. Propayur prima ex diffinitione utilis, quae da tur a Tullio ante finem I Rhetorice. Srcunpa autem innuitur in verbis orationis sacre Scripture, Tob. mm, 16, ubi dicit: Tu seis, Domine, gaia numquam concupivi virum, etc. Ibi enim innuit, quod numquam appetiit matrimonium, nisi propter dilectionem posteritatis.
3. Item, Philosophus vult, quod nihil petit generationem nisi ut ipso divino bono quantum potest participet, ut salvetur in specie quod in individuo salvari non potest : ergo generatio appetitur propter alterum : sed matrimonium non appetitur secundum naturam nisi propter generationem : ergo matrimonium multo magis quam generalio propter alterum appetitur : et sic habetur propositum, ut prius.
4, Item, In fine I Physicorem dicitur, quod foemina desiderat masculum in quantum imperfecta est : ergo propter alterum : ergo conjunctio femine ad - virum est propter alterum : ergo videtur, quod matrimonium sit in genere etilis,
In contrarium hujus videtur, quod sit in genere delectabilis : 1. Matrimonium enim est in medicinam concupiscentiae : fit autem haec per delectationem quae est in matrimonio : ergo videtur, quod appetatur propter hoc: ergo est in genere boni delectabilis.
2. Item, Videtur hoc velle Salomon, Proverb. v, 18: Letare cum muliere adolescentiae tue, etc. Et ibidem, ¥. 19: Ubera ejus inebrient te, etc. Constat autem, quod ibi loquitur ad litteram de matrimonio conjunctis: ergo videtur, cum inebriatio uberum sit in genere boni delectabilis, quod etiam matrimonium sit in eodem.
3. Item, In libro de Coitu dicit Auctor, quod natura in coitu posuit summam delectationem, ut magis appetatur: et hoc cum sit in matrimonio sicut in alio coitu, videtur quod referatur ad appetitum sicut bonum delectabile.
4, Item, Si esset utile, tunc non esset utile nisi ad finem beatitudinis consequendum, quia ad hunc finem refertur omne utile : sed ad illud prestat impedimentum, sicut dicit Apostolus, I ad Corinth. v, 14: ergo videtur, quod non appetitur ut utile : ergo videtur, quod ut delectabile appetatur.
In contrarium hujus videtur, quod sit in genere honesti : 1. Omnis enim status virtutis et gradus esLin eodem genere cum ipsa virtute : sed virtus est in genere honesti: ergo et gradus virtutis : sed matrimonium est gradus et status virtutis continentia ; ergo, etc. Prima patet per se. Secunda seribitur in fine | Rhetorice.
2. Item, Ad Hebr. xin, 4 : "Honorabile connubium in omnibus, et thorus immaculatus". Ergo nuptiae sunt honorabiles : sed omne honorabile est in genere honesti : ergo et nuptia. Prosario secunde sumitur a diffinitione honoris, que colligitur ex I Ethicorum, scilicet quod honor est exhibitio reverentiv in signum virtutis. Et, I ad Thess, iv, 4: "Sciat unusquisque vesirum vas sii possidere in sanctificatione et honere," etc. Et loquitur ibi de vase uxorio ad litteram : ergo possessio est in sanctificatione et honore : sedomne sic possessum, est in genere honesti, sicut ipsa sanctitas, et honor: ergo videtur, quod nupti# sunt in genere honesée.
Responsio. Dicendum, quod matrimonium est de bonis mixtis. Quae sint autem bona mixta, docet Tullius in fine 1 Rhetorice, seilicet quae partim utilitatis causa appetuntur, partim autem propter propriam vim nos trahunt, et propria dignitate nos alliciunt. Sed non est concedendum aliquo modo, quod sit bonum delectabile meo judicio : quia delectatio non est in ipso, nisi sicut incidens sinc quo non exercetur actus. Hae autem bona mixta (ut dicit Tullius ) a digniori denominantur, et dicuntur honesta,
Ab omnia ergo quae primo objiciuntur concedendum est: sed tamen hoc non solum est causa quare appelatur, sed etiam honestas fidei et sacramenti, et consensus individuitatis vite, et alia.
Similiter patet solutio ad ullima: quia est in veritate honestum im matrimonio, sed est implicilum circa utile.
Ad Mepia autem quae objiciuntur de delectatione, dicendum ad primum, quod medicatur per honestum quod est in ipso, scilicet per fidem et gratiam quam confert : ridiculum enim est, quod medicetur aliquis conceupiscentiae per hoc quod magis excifat eam, et facit fervere magis pruritum : quando enim non fuit hujusmodi suffocans delectatio, fuit matrimonium. Et per hoc patet, quod non est bonum ejus in genere delectationis : delectatio enim non respicit essentiam matrimonii, sed dicit quandoque causam in contrahente tantum.
On this page