Articulus 2
Articulus 2
An bona matrimonii sint in eodem genere cum matrimonio, aut sint in genere boni honesti ?
ARTICULUS II. An bona matrimonii sint in eodem genere cum matrimonio, aut sint in genere boni honesti ?
Videtur enim, quod non incidant in idem genus : 1. Signum enim quod est bonum sacramenti, non appetitur nisi ut est ad~ miniculum ad significalum cognoscendum: ergo non appetitur nisi propter allerum : ergo est in genere utilis : sed de fide constat, quod est in genere honesli: ergo videtur, quod non sit in uno genere appetibilium.
2. Item, Proles constat quod non est in genere honesti: ergo videtur, quod non sit in uno genere cum fide: ergo ut prius.
3. Item, Sieut dicit Tullius, "Nihil est in genere honesti nisi virtus, et pars virtutis :" sed sacramentum et proles non sunt virtutes, nec partes virtutis : ergo cum fides sit virtus, proles et sacramentum, non sunt in eodem genere cum fide.
Videtur autem, quod non: quia 1. Unum est in genere boni nature in quo stat natura, alterum autem est in gencre boni moralis: ergo non sunt in codem genere.
Responsio. Dicendum, quod hae tria dupliciter considerantur, scilicet absolute, et prout sunt bona matrimonii: si absolute unumquodque istorum in se consideretur, tunc non sunt in eodem genere. Si autem considerentur prout sunt bona matrimonii, tunc sunt bona omnia secundum formam illius bonitatis in eodem genere honesti, licet non secundum camdem speciem honestatis.
Ab primum ergo dicendum, quod non sequitur, si aliquid appetitur propter aliud, quod non sit honestum: sicut enim dicit Augustinus in libro I de Civitate Dei: "Virtutes appetuntur propter beatitudinem : et tamen sunt in genere honesti." Et cum dicitur, quod honestum propter se appetitur, intelligitur non per accidens: quia dicit Ambrosius super epistolam ad Galat. 1, 16, quod hahent quasdam innatas sibi dulcedines, quibus delectant suos possessores sincera et sancta delectatione. Unde cum per se opponatur in duobus sensibus, scilicet ad propter alterum, et ad per accidens : dicendum quod honestum appetitur per se, id est, non per accidens : et tamen propter alterum: et ita appetuntur omnia tria bona matrimonii.
Ad aliud dicendum, quod proles non est bonum matrimonii, ut patet hic ex Littera posita: sed potius proles prout stat sub pietate in qua suscipitur et educatur, ut fiat in ea propagatio religionis, sicut et carnis : et hoc modo habet in se formam honesti. Unde in quantum bonum est, in genere est honesti,
Ad aliud dicendum, quod licet nihil sit in genere honesti essentialiter, nisi vir~ tus et partes virtutis, tamen unumquodque refertur ad honesti genus, in quantum participat virtutem et partem virlutis: et hoc modo non essentialiter, sed per formam boni matrimonii refertur ad genus virtutis sacramentum et proles.
Ad opsectum contra dicendum, quod aliud est proles, et aliud est bonum prolis, ut prius patuit, Et in prole quidem stat natura, sed in bono prolis stat bonus mos religionis.
Ad aliud dicendum ut prius, quod proles non nisi per substantiam deservit successioni, et per habitum deservit religioni. .
Ad uLtimum dicendum, quod bonum prolis manet postea quod est in diverso subjecto quam sit subjectum matrimonii : sed fides et sacramentum non ideo per accidens manent : et ex hoc quod unum manet post, et alterum non, non sequitur, quod sit in eodem genere. Et est instantia : quia filius manet post patrem sepius, et tamen est in eodem genere et specie cum patre.
On this page