Articulus 1
Articulus 1
An conjuges matrimonialiter conjuncti, sint inter se aequales ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, A, "Sciendum etiam est, quia cum in omnibus aliis vir praesit mulieri, etc."
Videtur enim falsum quod dicit in Littera : 1. In quocumque actu duorum unum est principale et agens, alterum autem secundarium et patiens, in illo illa duo non possunt esse aequalia: sed sic principalis et agens vir est in actu matrimonii, feemina autem secundaria et patiens : ergo videtur, quod non sint equales,
2. Item, Hoc accipitur in littera Genesis, u, 18, ubi dicit Dominus: Faciamus ev adjutorium, Ergo ipse est principalis, et adjuvatur ab Heva : ergo non sunt wquales,
3. Item, Philosophus dicit, quod femina desiderat masculum sicut imperfecta, et sicut turpe bonum : constat autem, quod imperfectum et perfectum, turpe et bonum, non possunt esse equalia: ergo nec vir et mulier in actu matrimonii.
4. Item, Impossibile est, quod idem secundum idem sit caput ad alterum et wequale : sed in matrimonio vir est caput, ut dicit Apostolus? ; ergo in codem non potest esse equalis.
5. Item, Discretio sexus est sicut generantis in alio, et generantis ex alio : quia masculus generat in alio ex scmine proprio, foemina autem ex semine alieno : sed inequalia haec sunt quantum ad nature modum : ergo contra naturam esset, quod in matrimonio redigerentur ad equalitatem. .
6. Item, Sigillatio non est equaliter cere et annuli, quia annulus totam facit sigillalionem, et cera tantum suscipit : sed ita sc habent masculinum et foemininum, ut dicunt Philosophi : ergo impossibile est, quod sint equales.
7. Item, Hoc innuitur ex ipsis verbis Domini, ubi dicitur : Sab viri potestate eris, et ipse dominabitur tur*.
Tx conrrarivm hujus est, 1. Quod dicitur, J ad Corinth. vu, 4, ut in Lidtera habetur: Alulier suc corporis potestatem non habet, sed vir, etc.
2. Item, Matrimonium non facit consensus unius, sed duorum, ut supra habitum est : sed quod faciunt duo # qualia, equaliter efficitur utriusque : ergo matrimonium efficitur equaliter viri et mulieris : ergo et jura quae consequuntur ex. matrimonio, equaliter sunt mulieris et viri,
Responsio. Dicendum, quod in jure matrimonii in reddendo debito et exigendo xquales sunt conjuges, sicut ultimo est probatum : sed in dispensatione domus et actibus gubernationis inequales : quia vir in talibus est principalis, et eliam in actu generationis : et hoc probant objectiones prius inducte.
Unpr ap primum dicendum est, quod hoc verum est in actu generationis, sed quoad exigendum et reddendum sunt aequales.
Ad aliud dicendum, quod adjutorium illud pertinet ad aclum generationis, et non ad gubernationem et regimen domus.
Ad aliud dicendum, quod idem quod habetin se multa, aliqua possunt esse aqualia et inaequalia: et hoc est dicere idem, non tamen secundum idem : et ita est hic.
On this page